라틴어 문장 검색

His actis consternatus ac prorsus obstupidus ad balneas me refero, prudentis condiscipuli valido consilio et nummis simul privatus et cena, lautusque ad hospitium Milonis ac dehinc cubiculum me reporto.
(아풀레이우스, 변신, 1권 23:18)
"Verum si recte coniecto, quod profecto prudentes viri divinationem autumant, ab isto titubante et saepius vacillante vestigio deque nimio pallore corporis et assiduo suspiritu, immo ei ipsis marcentibus oculis tuis, amore nimio laboras."
(아풀레이우스, 변신, 5권199)
"Mater autem tu et praeterea cordata mulier filii tui lusus semper explorabis curiose, et in eo luxuriem culpabis et amores revinces et tuas artes tuasque delicias in formoso filio reprehendes?"
(아풀레이우스, 변신, 5권257)
Dum ista sycophanta ego mecum maxima cum indignatione disputo, de verbis eorum quibusdam dubiis, sed non obscuris prudenti asino, cognosco non Haemum illum praedonem famosum sed Tlepolemum sponsum puellae ipsius.
(아풀레이우스, 변신, 7권 10:1)
"Quanquam enim prudens crimen Corneliae legis incurram, si civem Romanum pro servo tibi vendidero, quin emis bonum et frugi mancipium, quod te et foris et domi poterit iuvare?"
(아풀레이우스, 변신, 8권 12:11)
Quo damno cognito suaque reprehensa neglegentia cocus diu lamentatus lacrimis inefficacibus, iam iamque domino cenam flagitante maerens et utcunque metuens altius, filio suo parvulo consalutato arreptoque funiculo, mortem sibi nexu laquei comparabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:3)
Hoc astutulo commento scitule munitus et mediis lanii manibus ereptus custodela salutaris mihi gaudebam carceris, Sed nimirum nihil Fortuna renuente licet homini nato dexterum provenire, nec consilio prudenti vel!
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:5)
nam et ipse gratas gratias asino meo memini, quod me suo celatum tegmine variisque fortunis exercitatum, etsi minus prudentem, multiscium reddidit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 13:7)
"Nam et ipse semper cum mea coniuge tam concorditer vixi, ut ex secta prudentium eadem nobis ambobus placerent."
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:9)
Sed forsitan lector scrupulosus reprehendens narratum meum sic argumentaberis:
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:1)
"Quae res utique te, tam prudentem tamque doctum virum, nequaquam offendet, si religiosa uxor circa salutem mariti sollicita necessariam affero pietatem."
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:5)
Sed ne quis indignationis meae reprehendat impetum, secum sic reputans:
(아풀레이우스, 변신, 10권 33:5)
aegrum sanus et prudens fatuum.
(ARCHIPOETA, I8)
qua prudentes praeteris,
(ARCHIPOETA, VII4)
nemo prudens ambigit te per dei nutum
(ARCHIPOETA, IX9)

SEARCH

MENU NAVIGATION