라틴어 문장 검색

Ut spectata est tota ratio quam de muliebris ebrietatis raritate Disarius invenitur, ita unum ab eo praetermissum est, nimio frigore quod in earum corpore est frigescere haustum vinum, et ita debilitari, ut vis eius quae elanguit nullum possit calorem, de quo nascitur ebrietas, excitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 1:2)
Sed in muliebri corpore hunc humorem calore siccante fit inopia pilorum, et ideo in corpore sexus huius manet continuus splendor et levitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 3:3)
Deinde, licet urendi corpora defunctorum usus nostro seculo nullus sit, lectio tamen docet eo tempore quo igni dari honor mortuis habebatur, si quando usu venisset, ut plura corpora simul incenderentur, solitos fuisse funerum ministros denis virorum corporibus adicere singula muliebria:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 5:1)
Bene, inquit, Horus noster temptat videri orator ex Cynico, qui in contrarium vertit sensus quibus potest muliebris corporis frigus probari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 8:2)
Quod muliebre corpus iuvabat ardentes viros, non caloris erat sed pinguis carnis et oleo similioris, quod non in illis contingeret ex calore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 10:1)
Iulia lex populis ex quo, Faustine, renata est Atque intrare domos iussa Pudicitia est, Aut minus aut certe non plus tricesima lux est, Et nubit decimo iam Telesilla viro.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, VII1)
Bis vicine Nepos - nam tu quoque proxima Florae Incolis et veteres tu quoque Ficelias - Est tibi, quae patria signatur imagine voltus, Testis maternae nata pudicitiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVII1)
Contigit et thalami mihi gloria rara fuitque Una pudicitiae mentula nota meae.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXIII4)
veri similius autem est a scorpione interemptum, quo oriente occidit, quia et scorpionem tamquam ultorem pudicitiae Diana inter sidera collocavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5359)
vivisne et secundum muliebrem adfectum, sicut supra dictum est, interrogat, et bene suspicatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3111)
et hoc propter antiquum ritum, quo repellebantur a sacerdotio, id est Fortunam muliebrem non coronabant, bis nuptae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 195)
pudor pudore pro pudicitia abutimur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 271)
Varro de pudicitia ait auspices in nuptiis appellatos auspici bisque ab marito et nova nupta per hos auspices captabantur in nuptiis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 454)
Cornelius Balbus Hymenaeum ait, Magnetis filium, musicae artis peritum, pulchritudine muliebri, dum nuptias Liberi patris et Althaeae religiosis cantibus celebrat, exspirasse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1277)
quidam muliebrem vestem quasi amatori aptam volunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 26218)

SEARCH

MENU NAVIGATION