라틴어 문장 검색

Catonis hoc senis est, quem, ut scitis, unice dilexi maximeque sum admiratus cuique vel patris utriusque iudicio vel etiam meo studio me totum ab adulescentia dedidi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 2:2)
Quae cum dixisset, Ego vero, inquam, Africane, siquidem bene meritis de patria quasi limes ad caeli aditum patet, quamquam a pueritia vestigiis ingressus patris et tuis decori vestro non defui, nunc tamen tanto praemio exposito enitar multo vigilantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 8 2:1)
Et multa fortasse quae volt, atque in ea, quae non volt, saepe etiam adulescentia incurrit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 33:3)
etsi ipsa ista defectio virium adulescentiae vitiis efficitur saepius quam senectute;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 38:5)
libidinosa enim et intemperans adulescentia effetum corpus tradit senectuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 38:6)
Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, cum admodum senex esset, negat se umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem factam quam adulescentia fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 39:1)
ego L. Metellum memini puer, qui, cum quadriennio post alterum consulatum pontifex maximus factus esset, viginti et duos annos ei sacerdotio praefuit, ita bonis esse viribus extremo tempore aetatis, ut adulescentiam non requireret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 39:2)
O praeclarum munus aetatis, si quidem id aufert a nobis, quod est in adulescentia vitiosissimum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 51:2)
ut Turpione Ambivio magis delectatur qui in prima cavea spectat, delectatur tamen etiam qui in ultima, sic adulescentia voluptates propter intuens magis fortasse laetatur, sed delectatur etiam senectus, procul eas spectans, tantum quantum sat est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 62:2)
vidi etiam senem Livium, qui, cum sex annis ante quam ego natus sum fabulam docuisset Centone Tuditanoque consulibus, usque ad adulescentiam meam processit aetate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 64:3)
habet senectus, honorata praesertim, tantam auctoritatem, ut ea pluris sit quam omnes adulescentiae voluptates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 78:10)
sed in omni orationemementote eam me senectutem laudare, quae fundamentis adulescentiae constituta sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 80:1)
quod est istud crimen senectutis, cum id ei videatis cum adulescentia esse commune?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 86:9)
ver enim tamquam adulescentia significat ostenditque fructus futuros;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 89:4)
senectutis autem nullus est certus terminus, recteque in ea vivitur, quoad munus offici exsequi et tueri possit mortemque contemnere, ex quo fit ut animosior etiam senectus sit quam adulescentia et fortior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 92:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION