라틴어 문장 검색

sic per hoc spatium, quod ab infantia patet in senectutem, in alium maturescimus partum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 23:3)
Quid enim dubi est, oro te, an nec messem futuram iam sentiant horrea nec futuram adulescentiam pueritia viribus aut ullo robore intellegat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 26:4)
Non vivunt contra naturam qui spectant, ut pueritia splendeat tempore alieno?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 7:2)
Tu summum bonum, voluptatem, infantiae donas, ut inde incipiat nascens, quo consummatus homo pervenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 7:4)
bonum non in quolibet corpore, non in qualibet aetate invenitur et tantum abest ab infantia, quantum a primo ultimum, quantum ab initio perfectum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 10:2)
Hoc bonum adeo non recipit infantia, ut pueritia non speret, adulescentia inprobe speret;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 12:4)
Latronis enim PORCII, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum uoluptate maxima repetam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 13:2)
adulescentia turpis est, infamis pueritia, respondebit:
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 3:3)
At hic a pueritia latro gentiumque vastator, tam hostium pernicies quam amicorum, qui summum bonum duceret terrori esse cunctis mortalibus, oblitus non ferocissima tantum, sed ignavissima quoque animalia timeri ob malum virus.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 84:4)
Haec tamen irrita sunt, si in infantia deserantur, nisi longa pietas munus suum nutrit.
(세네카, 행복론, Liber II 45:2)
sic fit, ut praeceptores eorumque beneficia intercidant, quia totam pueritiam reliquimus ;
(세네카, 행복론, Liber III 15:2)
Non vides, quemadmodum teneram liberorum infantiam parentes ad salubrium rerum patientiam cogant ?
(세네카, 행복론, Liber VI 114:1)
O ignaros malorum suorum, quibus non mors ut optimum inventum naturae laudatur expectaturque, sive felicitatem includit, sive calamitatem repellit, sive satietatem ac lassitudinem senis terminat, sive iuvenile aevom dum meliora sperantur in flore deducit, sive pueritiam ante duriores gradus revocat, omnibus finis, multis remedium, quibusdam votum, de nullis melius merita quam de is, ad quos venit antequam invocaretur !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 116:1)
In hoc omnes errore versamur, ut non putemus ad mortem nisi senes inclinatosque iam ver- gere, cum illo infantia statim et iuventa, omnis aetas ferat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 128:9)
Longe itaque ab adsentatione pueritia removenda est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 114:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION