라틴어 문장 검색

item si urina modo pura et liquida est, modo habet quaedam subsidentia, aut si levia atque alba rubrave sunt, quae in ea subsidunt, aut si quasdam quasi miculas repraesentat, aut si bullulas excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 5장6)
Si in iocinere vomica est, et ex ea fertur pus purum et album, salus facilis est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장6)
nam sive aqua inter cutem quem implevit, sive in magno abscessu multum puris coit, simul id omne effudisse aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis vulnere factus exsanguis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장98)
tum inmittenda in alvum est, si levi medicina contenti sumus, pura aqua, si paulo valentiore, mulsa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장26)
Eo conclavi tenendus, quo multum et purum aerem trahere possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장18)
Si acetum offendit, pura rosa utendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장5)
Sed nihil facere oportet, quo minus, quicquid est puris, excedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장58)
aqua dari potest vel pura, vel in qua malum Cotoneum palmulaeve decoctae sint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장17)
potui deinde non solum pura aqua sed etiam mulsa egelida, aut si aestas est, etiam frigida, nisi quid obstat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장16)
potui vero nihil . . . praeterquam puram aquam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장29)
Potui, si febricula est, aqua pura calida vel ea, quae ipsa quoque adstringat, dari debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장23)
Solet autem interdum etiam putris sanies pessimique odoris descendere, solet purus sanguis profluere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장27)
Si parum pura est, purgatur iunco quadrato.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장19)
Puri autem movendo non aliud melius quam quod expeditissimum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장55)
Aliud eodem nomine, quod puri quoque movendo est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장87)

SEARCH

MENU NAVIGATION