라틴어 문장 검색

Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei;
(불가타 성경, 아모스서, 2장10)
Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel?
(불가타 성경, 아모스서, 5장25)
Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius; et clamavit et dixit: " Adhuc quadraginta dies, et Nineve subvertetur ".
(불가타 성경, 요나서, 3장4)
et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum, ut venirent in terram Iudae et disperderent eam secundum verbum regis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장39)
Et exivit Ionathas obviam illi cum quadraginta milibus virorum electorum in proelium et venit Bethsan.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장41)
Contigit autem per universam civitatem fere per dies quadraginta videri per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastas, ad modum cohortium armatos, et gladiorum evaginationes
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장2)
Erant autem toto triduo octoginta milia perditi, quadraginta quidem milia in ipso manuum conflictu; non minus autem quam qui iugulati fuerant, venumdati sunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장14)
Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit, ita ut lumen ignis appareret Hierosolymis a stadiis ducentis quadraginta.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장9)
Igitur in naturalis numeri dispositione pariter inpares numeri quinto loco as se distant, solix iiij se praecedunt, iij in medio transeuntes, per binarum numerum multiplicatis inparibus procreati.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter inpari eiusque proprietatibus. 4:9)
Nam si post xv intermisero xvij et xviiij, incurrit xxj, quem ternarius numerus secundum septenarium metitur xxj enim numeri ternarius septima pars est, atque ideo hoc in infinitum faciens repperio primum numerum, si binos intermiserit, omnes sequentes posse metiri secundum quantitatem positorum ordine inparium numerorum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 2:8)
et ut angulorum totius descriptionis ad angulares tetragonos positorum unius anguli sit prima unitas, alterius vero, qui contra est, tertia, bini vero altrinsecus anguli secundas habeant unitates;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 2:13)
Sint enim nobis tres aequales termini, id est tres unitates, vel ter bini vel ter terni vel ter quaterni vel quantos ultra libet ponere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 1:5)
Restat, quemadmodum ex superparticularibus et superpartientibus multiplices superparticulares vel multiplices superpartientes nascantur ostendere, quorum binas tantum faciam descriptiones.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 41:1)
Nam primi potestate pentagoni, id est unius, idem unus spatium lateris tenet, secundi vero quinarii, qui est actu ipso atque opere primus pentagonus, bini per latera fixi sunt;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De pentagonis eorumque lateribus 2:4)
Nam si bis binos bis facias, octonaria quantitas crescit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION