라틴어 문장 검색

Crudelis ille Graeciae carnifex istum tamen nihil amplius quam uendidit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 4:7)
sicut in lusu est aliquid pilam scite ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus lusor, nisi qui apte et expedite remisit, quam acceperat."
(세네카, 행복론, Liber II 143:3)
Atqui numquam diligentius damus, numquam magis iudicia nostra torquemus, quam ubi remotis utilitatibus solum ante oculos honestum stetit, tam diu officiorum mali iudices, quam diu illa depravat spes ac metus et inertissimum vitium, voluptas.
(세네카, 행복론, Liber IV 51:1)
Hic quam diu in hoc permanet, quam diu tenet voluntatem gratum animum signis approbandi, quid interest, ab utra parte munuscula plura numerentur ?
(세네카, 행복론, Liber V 17:3)
et quam multos aestu laborantes ra- morum opacitas texit !
(세네카, 행복론, Liber VI 32:8)
Si accusatorem submitteres, quem deinde removeres, si aliqua illum lite implicares, quam subinde discuteres, nemo de tuo scelere dubitaret.
(세네카, 행복론, Liber VI 131:1)
Itaque non est trepidandum, quam cito reponamus, nec procurrendum intempestive, quia aeque delinquit, qui ad referendam gratiam suo tempore cessat, quam qui alieno properat.
(세네카, 행복론, Liber VI 208:1)
Sed quemadmodum tirones leviter saucii tamen vociferantur et manus medicorum magis quam ferrum horrent, at veterani, quamvis confossi, patienter ac sine gemitu velut aliena corpora exsaniari patiuntur, ita tu nunc debes fortiter praebere te curationi.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 13:3)
Nam hoc quoque adversus te crudeliter fortuna molita est, quod te ante tertium demum diem quam perculsus sum, securam nec quicquam tale metuentem digredi voluit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 105:2)
Non circa Numantiam multum diuque sedit et hunc suum publicumque dolorem aequo animo tulit, diutius Numantiam quam Carthaginem vinci ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 68:2)
Quisquis ad se rettulerit, quotiens ipse in suspicionem falsam inciderit, quam multis officiis suis fortuna speciem iniuriae induerit, quam multos post odium amare coeperit, poterit non statim irasci, utique si sibi tacitus ad singula quibus offenditur dixerit :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 154:1)
Cum quo, ut aiunt, cenabat in cubiculo lectae patientiae cliens, sed difficile erat illi in copulam coniecto rixam eius cum quo cohaerebat effugere;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 52:3)
Nam cum bellum Scythis indixisset orientem cingentibus, rogatus ab Oeobazo nobili sene, ut ex tribus liberis unum in solacium patri relinqueret, duorum opera uteretur, plus quam rogabatur pollicitus omnis se illi dixit remissurum et occisos in conspectu parentis abiecit, crudelis futurus, si omnis abduxisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 102:2)
Timuit, ne quam liberiorem vocem extremus dolor mitteret, ne quid quod nollet audiret ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 117:6)
Centurio Luculli Mithridaten non potuit occidere, Mithridaten, dii boni, quam non dubium parricidam!
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.50)

SEARCH

MENU NAVIGATION