라틴어 문장 검색

quidquid aliud aut corpori nocuit aut animo, aegram mentem in querellas parat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 102:3)
Quemadmodum per frequentia urbis loca properanti in multos incursitandum est et aliubi labi necesse est, aliubi retineri, aliubi respergi, ita in hoc vitae actu dissipato et vago multa impedimenta, multae querellae incidunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 40:1)
Numquam sine querella aegra tanguntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 60:4)
Magna pars querellas manu fecit aut falsa suspicando aut levia adgravando.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 72:1)
Quantum bonum est, ubi praeparata sunt pectora, in quae tuto secretum omne descendat, quorum conscientiam minus quam tuam timeas, quorum sermo sollicitudinem leniat, sententia consilium expediat, hilaritas tristitiam dissipet, conspectus ipse delectet !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:2)
Praecipue tamen vitentur tristes et omnia deplorantes, quibus nulla non causa in querellas placet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 70:2)
Legum conditores festos instituerunt dies, ut ad hilaritatem homines publice cogerentur, tamquam necessarium laboribus interponentes temperamentum;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 151:1)
Hunc ita fundatum necesse est, velit nolit, sequatur hilaritas continua et laetitia alta atque ex alto veniens, ut qui suis gaudeat nec maiora domesticis cupiat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 21:1)
Divitias quidem ubi tutius fortuna deponet quam ibi, unde sine querella reddentis receptura est ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 107:3)
Muta in contrarium hanc indulgentiam temporis, hinc illinc percutiatur animus damno, luctu, incursionibus varis, nulla hora sine aliqua querella sit ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 131:3)
Occurrent nuptiis dira omina, fatis publicis auspicia feralia et diebus in hilaritatem dicatis semianimes isti greges oberrant.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.34)
"Sed si forte placet veteres sopire querellas, Anthemium concede mihi."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 226)
"longas succinge querellas, o devota mihi:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 145)
si sitiat, in querellas;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:3)
quapropter imminentem querellam nostri doloris nequaquam valebis ulterius effundere,1 quia, succedentibus prosperis sive obliviscare seu neglegas gratiam antiquam, iuxta est acerbum, proinde si futura magni pensitas, scribe clerico, si praesentia, scribe collegae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Polemio suo salutem 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION