라틴어 문장 검색

"hunc morem fandi longae fecere querellae;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권394)
"certe Iovis improba iussu ter noctem Herculeam - veteres sed mitto querellas:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권132)
sine supplice numquam illa novo, nulla damnavit vota repulsa, auditi quicumque rogant, noctesque diesque ire datum et solis numen placare querellis, parca superstitio:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권246)
"Ergo ne dubita blandas adhibere querellas:"
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 434)
sed querellae, ne tur quidem gratae futurae cum forsitan necessariae erunt, ab initio certe tantae ordiendae rei absint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 14:2)
at raptarum parentes tum maxime sordida veste lacrimisque et querellis civitates concitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 111:2)
movet cum patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium querellarum auctorque quod viros, quod Romanos deceret, arma capiendi adversus hostilia ausos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 609:2)
venientem Volsci benigne excepere benigniusque in dies colebant, quo maior ira in suos eminebat crebraeque nunc querellae, nunc minae percipiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 386:3)
ita sine querellis possessorum plebem in agros ituram, civitatem in concordia fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 6:2)
tum ex legatis unus abiens et haec inquit, sacrata quercus et quidquid deorum est audiant foedus a vobis ruptum, nostrisque et nunc querellis adsint et mox armis, cum deorum hominumque simul violata iura exsequemur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 275:1)
ea ultima fuit causa, cum multae ante querimoniae ultro citroque iactatae essent, cur per fetiales rebus repetitis bellum Tiburti populo indiceretur, dictatorem T. Quinctium Poenum eo anno fuisse satis constat et magistrum equitum Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 78:1)
tarda enim nomina et impeditiora inertia debitorum quam facultatibus aut aerarium mensis cum aere in foro positis dissolvit, ut populo prius caveretur, aut aestimatio aequis rerum pretiis liberavit, ut non modo sine iniuria sed etiam sine querimoniis partis utriusque exhausta vis ingens aeris alieni sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 216:1)
IAM consules erant C. Plautius iterum L. Aemilius Mamercus, cum Setini Norbanique Romam nuntii defectionis Privernatium cum querimoniis acceptae cladis venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 2:1)
qui cum legatis in senatum introductis de re publica rettulissent placuissetque mitti legatos in Hispaniam ad res sociorum inspiciendas, quibus si videretur digna causa, et Hannibali denuntiarent ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret, et Carthaginem in Africam traicerent ac sociorum populi Romani querimonias deferrent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 54:3)
deinde ad patres et iam ad publicam querimoniam excessit res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION