라틴어 문장 검색

querensque de potentia M'. Lepidi ac L. Arruntii, cum quibus ob rem pecuniariam disceptabat, addidisse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 5장2)
Ac primo Callistus, iam mihi circa necem G. Caesaris narratus, et Appianae caedis molitor Narcissus flagrantissimaque eo in tempore gratia Pallas agitavere, num Messalinam secretis minis depellerent amore Silii, cuncta alia dissimulantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 29장1)
is veniam in praeteritum petens quod ei Vettios, Plautios dissimulavisset, nec nunc adulteria obiecturum ait, ne domum servitia et ceteros fortunae paratus reposceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 30장3)
igitur Messalina Lucullianos in hortos, Silius dissimulando metu ad munia fori digrediuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 32장2)
unde discordia inter duces, querente Vmmidio praerepta quae suis consiliis patravisset, testante contra Corbulone non prius conversum regem ad offerendos obsides quam ipse dux bello delectus spes eius ad metum mutaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 9장7)
dissimulato tamen intellectu rectius de iis quae in publicum consulerentur totis exercitibus coram dissertaturos respondit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장7)
Thrasea contra, rationem poscentibus amicis, non praesentium ignarum respondebat eius modi consulta corrigere, sed patrum honori dare, ut manifestum fieret magnarum rerum curam non dissimulaturos qui animum etiam levissimis adverterent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 49장8)
Tiridates quoque regni profugus per silentium aut modice querendo gravior erat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장8)
qua desperatione exercitus dux subactus primas tamen litteras ad Vologesen non supplices, sed in modum querentis composuit, quod pro Armeniis semper Romanae dicionis aut subiectis regi quem imperator delegisset hostilia faceret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 13장5)
quin et dissimulandis rerum externarum curis Nero frumentum plebis vetustate corruptum in Tiberim iecit quo securitatem annonae sustentaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 18장2)
cuncta eo die munia consulis impleverat conviviumque celebrabat, nihil metuens an dissimulando metu, cum ingressi milites vocari eum a tribuno dixere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장2)
Acilia mater Annaei Lucani sine absolutione, sine supplicio dissimulata.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장16)
unde tenuioribus statim inrogata supplicia, adversum inlustris dissimulatum ad praesens et mox redditum odium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 5장4)
additur codicillis, tamquam de iniquitate exitii querens ita scripsisset, se quidem mori nullis supplicii causis, Rufrium autem Crispinum et Anicium Cerialem vita frui infensos principi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 17장10)
ita nec praeceptor deerat, optimus quidem et electissimus, qui faciem eloquentiae, non imaginem praestaret, nec adversarii et aemuli ferro, non rudibus dimicantes, nec auditorium semper plenum, semper novum, ex invidis et faventibus, ut nec bene dicta dissimularentur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION