라틴어 문장 검색

Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunt eum: "Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini"; et configent eum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum, cum prophetaverit.
(불가타 성경, 즈카르야서, 13장3)
Quo uero quisquam ius aliquod in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est — Fortunam loquor — Possit exserere?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:10)
Cuius uero causa quid expetitur id maxime uidetur optari, ueluti si salutis causa quispiam uelit equitare, non tam equitandi motum desiderat quam salutis effectum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:19)
— Nihil uideo cur dissentire quispiam possit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:24)
Nam aliae quidem campis, aliae montibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent, aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia quispiam loca transferre conetur arescant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:6)
Quod quidem cuipiam mirum forte uideatur, ut malos, qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:1)
Quodsi extrinsecus accepto laetaretur, poterat hoc uel alius quispiam uel ipse etiam qui contulisset auferre;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:9)
— Si igitur, inquit, miseriae cuiuspiam bonum aliquid addatur, nonne felicior est eo cuius pura ac solitaria sine cuiusquam boni ammixtione miseria est?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:5)
— Quotiens, ait, aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam quod intendebatur obtingit casus uocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus inueniat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:12)
Etenim si quispiam sedeat, opinionem quae eum sedere coniectat ueram esse necesse est;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 3:1)
atque e conuerso rursus, si de quopiam uera sit opinio quoniam sedet, eum sedere necesse est. In utroque igitur necessitas inest, in hoc quidem sedendi, at uero in altero ueritatis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 3:2)
Sed non idcirco quisque sedet quoniam uera est opinio, sed haec potius uera est quoniam quempiam sedere praecessit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 3:3)
Itaque centurionibus ad portas oppidi et custodiis impositis, nequis miles in oppidum introiret aut iniuriam faceret cuipiam incolae, non longe ab oppido secundum litus facit castra.
(카이사르, 아프리카 전기 7:4)
Quo praecepto ab eis diligentissime observato, cum quaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes velocissime refugiebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 35장1)
neque saepe accidit, ut neglecta quispiam religione aut capta apud se occultare aut posita tollere auderet, gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 17장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION