라틴어 문장 검색

vitandum etiam, ne contumeliosi, maligni, superbi, maledici in quemquam hominem ordinemve videamur praecipueque eorum, qui laedi nisi adversa iudicum voluntate non possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 19:1)
Extollit animos et incitat, nec quicquam sine illa magnificum in bello fortitudo gerit, nisi hinc flamma subdita est et hic stimulus peragitavit misitque in pericula audaces.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 39:2)
quo spatio plura facinora in se victi ediderunt quam infesti edidissent victores, nec, nisi quem vincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam vivus in potestatem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 197:1)
"Licet ista sit regia mensa, non tamen in ea decet discumbere quemquam nisi illos qui huic sunt palatio deputati, qui etiam neminem ulterius transire permittunt, nisi primitus pugnam cum palatii custodibus committat et vincat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 11:2)
"Tanto tamen terrore tantaque formidine coetum illum turbaverat, ut usque diluculum, immo et in multum diem nemo quisquam fuerit ausus quamvis iacentem bestiam vel digito contingere, nisi tandem pigre ac timide quidam."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:85)
nullo vero quidquam post eos qui supra comprehensi sunt, agitante, nisi quod acceperat, donec Asclepiades medendi rationem ex magna parte mutavit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 11:2)
quamquam ipsis artibus inest exercitatio, nec quisquam percipere tot tam reconditas tam varias res potest, nisi ut scientiae meditatio, meditationi facultas, facultati usus eloquentiae accedat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 5:1)
Audio enim non licere cuiquam mortalium in nave neque ungues neque capillos deponere, nisi cum pelago ventus irascitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 104:9)
nisi huic verri adfertur merces, non hic suo seminio quemquam porclenam impertiturust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2172)
Sic in duas partes ea quoque, quae victu curat, medicina divisa est, aliis rationalem artem, aliis usum tantum sibi vindicantibus, nullo vero quicquam post eos, qui supra comprehensi sunt, agitante, nisi quod acceperat, donec Asclepiades medendi rationem ex magna parte mutavit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium22)
Sic in duas partes ea quoque, quae uictu curat, medicina diuisa est, aliis rationalem artem, aliis usum tantum sibi uindicantibus, nullo uero quicquam post eos, qui supra comprehensi sunt, agitante, nisi quod acceperat, donec Asclepiades medendi rationem ex magna parte mutauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 11:1)
nec vero habeo quemquam antiquiorem, cuius quidem scripta pro- ferenda putem, nisi quem Appi Caeci oratio haec ipsa de Pyrrho et non nullae mortuorum laudationes forte delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장1)
ac plerosque senectus dissoluit, nisi qui ferro aut bestiis interiere, nam morbus haud saepe quemquam superat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장10)
Voluit quidem ille - neque enim quisquam liberalius victoria usus est, ex qua nihil sibi vindicavit nisi dispensandi potestatem, - sed quemadmodum sufficere tam improbis desideriis posset, cum tantum omnes concupiscerent, quantum unus poterat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 181:2)
nec, nisi naves litori adpulsae trepidos accepissent, superfuisset fugae aut pugnae quisquam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 535:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION