라틴어 문장 검색

conceptivae sunt quae quotannis a magistratibus vel sacerdotibus concipiuntur in dies vel certos vel etiam incertos, ut sunt Latinae Sementivae Paganalia Compitalia:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 6:2)
Fasti sunt quibus licet fari praetori tria verba sollemnia, do dico addico;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 14:1)
Nam cum Latiar, hoc est Latinarum sollemne, concipitur, item diebus Saturnaliorum, sed et cum Mundus patet, nefas est praelium sumere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 16:1)
Quod autem nundinas ferias dixi potest argui, quia Titus de feriis scribens nundinarum dies non inter ferias retulit sed tantum sollemnes vocavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 28:1)
Hostem, Romani, si ex agro expellere vultis, vomicam quae gentium venit longe, Apollini censeo vovendos ludos qui quotannis comiter Apollini fiant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:2)
Nam et ex disciplina haruspicum et ex praecepto pontificum verbum hoc sollemne sacrificantibus est, sicut Veranius ex primo libro Pictoris ita dissertationem huius verbi executus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 3:2)
Constat enim, sicut Cloatius Verus Ordinatorum libro secundo docet, esse Deli aram apud quem hostia non caeditur, sed tantum sollemni deum prece venerantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 2:1)
Fingit solemnis Campus, Et non admissae dirimit suffragia plebis, Decantatque tribus, et vana versat in urna.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:8)
Nec non Iliacae numen quod praesidet Albae, Haud meritum Latio sollemnia sacra subacto, Vidit flammifera confectas nocte Latinas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:13)
Praestas hoc, Melior, sciente fama, Qui sollemnibus anxius sepulti Nomen non sinis interire Blaesi, Et de munifica profusus arca Ad natalicium diem colendum Scribarum memori piaeque turbae Quod donas, facis ipse Blaesianum.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVIII4)
Cara daret sollemne tibi cognatio munus, Nec frater nobis nec prior esset avus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIV2)
Sollemnesque iocos nec tristia carmina poscit, Et queritur nugas obticuisse meas.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XVIII4)
Postera sed festae reddis sollemnia mensae:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXV4)
Laetus ad haec facilisque veni sollemnia Prisci Gaudia:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXII2)
dicitur enim Minerva in tantum ob vitiatam Cassandram in templo suo solius Aiacis poena non fuisse contenta, ut postea per oraculum de eius regno quotannis unam nobilem puellam iusserit Ilium sibi ad sacrificium mitti, et quod est amplius, de ea tribu, de qua Aiax fuerat, sicut Annaeus Placidus refert.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 418)

SEARCH

MENU NAVIGATION