라틴어 문장 검색

inritata canum cum primum magna Molossum mollia ricta fremunt duros nudantia dentes, longe alio sonitu rabies [re]stricta minatur, et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:15)
Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur omnia saepe gravi tremere et divolsa repente maxima dissiluisse capacis moenia mundi, cum subito validi venti conlecta procella nubibus intorsit sese conclusaque ibidem turbine versanti magis ac magis undique nubem cogit uti fiat spisso cava corpore circum, post ubi conminuit vis eius et impetus acer, tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:1)
scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:5)
Denique saepe geli multus fragor atque ruina grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:15)
Non habemus illos hostes sed facimus, cum in illos superbissimi contumeliosissimi crudelissimi sumus, et ad rabiem nos cogunt pervenire deliciae, ut quicquid non ex voluntate respondit iram furoremque evocet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 13:4)
Inde, lupi ceu Raptores atra in nebula, quos inproba ventris Exegit caecos rabies, catulique relicti Faucibus expectant siccis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 9:2)
Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantes Accestis scopulos, vos et Cyclopia saxa Experti:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 5:3)
Qualiter expressum ventis per nubila fulmen Aetheris impulsi sonitu mundique fragore Emicuit, rupitque diem, populosque paventes Terruit, obliqua praestringens lumina flamma.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:77)
Tunc fragor armorum, magnaeque per avia voces Auditae nemorum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:27)
Imminet armorum rabies:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:16)
Gallica per gelidas rabies effunditur Alpes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:5)
O rabies miseranda ducis!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:12)
si torrida parvus Venit in ora cruor, redeunt rabiesque furorque, Admonitaeque tument gustato sanguine fauces;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:73)
Spumea tunc primum rabies vesana per ora Effluit, et gemitus, et anhelo clara meatu Murmura:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:54)
Perstat rabies;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:64)

SEARCH

MENU NAVIGATION