라틴어 문장 검색

Licet meminerim me audisse ex relatione cujusdam fide digni, quod ipse in curandis oculorum suorum cataractis (erat autem cura talis, ut immitteretur festuca quaedam parva argentea intra primam oculi tunicam, quae pelliculam illam cataractae removeret et truderet in angulum oculi) clarissime vidisset festucam illam supra ipsam pupillam moventem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:5)
eamque in pelvim aquae immisimus, ita ut deportaret secum aerem qui continebatur in concavo usque ad fundum pelvis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 423:3)
In illum aquam immisimus, per foramen alicubi factum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:3)
aut cum aqua sistitur nec effluit in hydriis perforatis, nisi os hydriae ad immittendum aerem aperiatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 443:6)
In pulvere sulphuris solius immissi in sclopetum cum pila, et admoto igne, non emittitur pila;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:14)
At in pulvere pyrio immisso vincit motus hyles in sulphure, adjutus motibus hyles et fugae in nitro.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:16)
ita ut urinator posset cum anhelitus deficeret, immittere caput in cavum dolii, et respirare, et deinde opus continuare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:23)
ut cum lapilli immittuntur in aquas ad colligendam limositatem ipsarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:11)
Neque enim per maledictionem facta est creatura prorsus et ad extremum rebellis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:17)
Quin et foeminae cum maritis in rogum immitti properant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:13)
Area autem integra lapidibus latis quadranguli minime substernatur, nam huiusmodi pavimenta calorem molestum aestate et similiter frigus aspersum hyeme immittunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:4)
Quod cum didicissemus, videntes unam hanc gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque negotiis contraire, pessima conficere et regni impedire pacem,
(불가타 성경, 에스테르기, 3장13)
qui relinquunt Deum, incident in illam, et exardebit in illis et non exstinguetur et immittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedet illos.
(불가타 성경, 집회서, 28장27)
Omnes nequitiae eorum in Galgala, profecto ibi exosos habui eos. Propter malitiam operum eorum de domo mea eiciam eos. Non addam ut diligam eos; omnes principes eorum rebelles.
(불가타 성경, 호세아서, 9장15)
Et noluerunt attendere; et opposuerunt dorsum rebelle et aures suas aggravaverunt, ne audirent.
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION