라틴어 문장 검색

Quinctium rebus divinis Romae maiorem partem anni retentum ita gessisse tamen res ut, si aut maturius in provinciam venisset, aut hiems magis sera fuisset, potuerit debellare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 366:1)
interfanti deinde Phaeneae, praetori Aetolorum, testificantique si elapsus eo tempore Philippus foret mox gravius eum rebellaturum, desistite tumultuari inquit ubi consultandum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 140:1)
simul per omnem oram Ciliciae Lyciaeque et Cariae temptaturus urbes quae in dicione Ptolomaei essent, simul Philippum - necdum enim debellatum erat - exercitu navibusque adiuturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 250:1)
cum haec legati regis in contione Rhodiorum agerent, nuntius venit debellatum ad Cynoscephalas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 261:1)
Marcellus, provinciae cupidior, pacem simulatam ac fallacem dicendo et rebellaturum si exercitus inde deportatus esset regem, dubios sententiae patres fecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 311:1)
ad rebellandum neque vires neque ducem habebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 357:2)
magno opere ei suasit, quoniam pacem impetrasset, ad societatem amicitiamque petendam mitteret Romam legatos, ne, si quid Antiochus moveret, expectasse et temporum opportunitates captasse ad rebellandum videri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 430:1)
cum Philippo ad Cynoscephalas in Thessalia acie victo debellavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIII Periocha2)
hoc armis et virtute reciperetis oportet et nationem rebellantem magis temere quam constanter bellantem iugum quo se exuit accipere rursus cogatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 160:1)
nec tamen ea pugna debellatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 199:1)
quod ubi consuli renuntiatum est, senatores omnium civitatium ad se vocari iussit atque iis non nostra inquit magis quam vestra refert vos non rebellare, si quidem id maiore Hispanorum malo quam exercitus Romani labore semper adhuc factum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 202:1)
id ut ne fiat, uno modo arbitror caveri posse, si effectum erit ne possitis rebellare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 203:1)
de provinciis cum relatum esset, senatus frequens in sententiam ibat ut, quoniam in Hispania et Macedonia debellatum foret, consulibus ambobus Italia provincia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 499:1)
boiorix tum regulus eorum cum duobus fratribus tota gente concitata ad rebellandum castra locis apertis posuit, ut appareret dimicaturos si hostis fines intrasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 528:3)
magno opere confidere et Carthaginienses ad rebellandum ab se compelli posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 676:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION