라틴어 문장 검색

2. Revisentes igitur ea que dicta sunt, recolimus nos eos qui vulgariter versificantur plerunque vocasse poetas:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 45:1)
8. Qua[re], si bene recolimus summa summis esse digna iam fuisse probatum, et iste quem tragicum appellamus summus videtur esse stilorum, et illa que summe canenda distinximus isto solo sunt stilo canenda:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 51:1)
Et quia, si primordium bene discretionis nostre recolimus, sola suprema venamur, nullum in nostra venatione locum habet incongrua, quia nec inferiorem gradum bonitatis promeruit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 82:2)
3. Est enim cantio, secundum verum nominis significatum, ipse canendi actus vel passio, sicut lectio passio vel actus legendi.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 121:1)
Haec idcirco, mi domina Eustochium - dominam quippe debeo vocare sponsam domini mei - ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat - habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatum - sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 2:1)
"Dominicis diebus oratione tantum et lectionibus vacant;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:103)
Ita viventes non ab oratione somnus, non saturitas a lectione revocabit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:3)
lectio adsiduitatem, adsiduitas familiaritatem, familiaritas fiduciam fecerat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:10)
dicitur, ut significet calere sapientiam et divina lectione fervere;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:45)
Divinas scripturas saepius lege, immo numquam de manibus tuis sacra lectio deponatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:1)
sermo presbyteri scripturarum lectione conditus sit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:3)
Lectione quoque adsidua et meditatione diuturna pectus suum bibliothecam fecerat Christi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:41)
Orationi lectio, lectioni succedat oratio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:17)
Texantur et lina capiendis piscibus, scribantur libri, ut et manus operetur cibos et anima lectione saturetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:14)
Sunt qui, humore cellularum inmoderatisque ieiuniis, taedio solitudinis ac nimia lectione, dum diebus ac noctibus auribus suis personant, vertuntur in et μελαγχολίαν Hippocratis magis fomentis quam nostris monitis indigent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION