라틴어 문장 검색

Rapidos, rector, comprime fluctus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 46:1)
quoniam uero quibus gubernaculis mundus regatur oblitus es, has fortunarum uices aestimas sine rectore fluitare:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:34)
nam uel ad nihil unum cuncta referuntur et uno ueluti uertice destituta sine rectore fluitabunt aut si quid est ad quod uniuersa festinant id erit omnium summum bonorum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:34)
— Cum deus, inquit, omnia bonitatis clauo gubernare iure credatur eademque omnia, sicuti docui, ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari potest quin uoluntaria regantur seque ad disponentis nutum ueluti conuenientia contemperataque rectori sponte conuertant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:19)
Sed ea ipsa est uel maxima nostri causa maeroris quod, cum rerum bonus rector exsistat, uel esse omnino mala possint uel impunita praetereant;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:3)
Nunc stuporem meum deus rector exaggerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:8)
sed tu quamuis causam tantae dispositionis ignores, tamen, quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta ne dubites.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:11)
Quis autem alius uel seruator bonorum uel malorum depulsor quam rector ac medicator mentium deus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:6)
ipse metus te noster amat, iustissime legum arbiter, egregiae pacis fidissime custos, optime ductorum, fortunatissime patrum.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:214)
hinc fora venalis Galata ductore frequentat permutatque domos varias.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:38)
Eous rector consulque futurus pectebat dominae crines et saepe lavanti nudus in argento lympham gestabat alumnae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:67)
numquam spado consul in orbe nec iudex ductorve fuit!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:178)
sic effata rapit caeli per inania cursum diva potens unoque Padum translapsa volatu castra sui rectoris adit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:232)
sic vacui rectoris equi, sic orba magistro fertur in abruptum casu, non sidere, puppis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:246)
sic me ludibrium famulis risumque relinquis dux quondam rectorque meus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:301)

SEARCH

MENU NAVIGATION