라틴어 문장 검색

exarsere animis unoque impetu perruptum hostem redigunt in aperta caeduntque:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장12)
atque illis, dum trepidant, dum refugiunt, evertentibus adpositum mensa lumen, feralibus iam sibi tenebris duos ictus in viscera derexit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 31장3)
regnum in provinciam redactum est, fructibusque eius levari posse centesimae vectigal professus Caesar ducentesimam in posterum statuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장8)
at Cappadoces in formam provinciae redacti Q. Veranium legatum accepere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 56장7)
dein rogatione tribunicia ad semuncias redactum, postremo vetita versura.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 16장4)
ceterum abolitos paulatim patrios mores funditus everti per accitam lasciviam, ut quod usquam corrumpi et corrumpere queat in urbe visatur, degeneretque studiis externis iuventus, gymnasia et otia et turpis amores exercendo, principe et senatu auctoribus, qui non modo licentiam vitiis permiserint, sed vim adhibeant proceres Romani specie orationum et carminum scaena polluantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장6)
Interea conferendis pecuniis pervastata Italia, provinciae eversae sociique populi et quae civitatium liberae vocantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 45장1)
sed provisum quonam modo poenas eversae rei publicae daret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장7)
ut imperium evertant libertatem praeferunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장17)
redactaque paulatim in formam provinciae proxima pars Britanniae, addita insuper veteranorum colonia.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 1:2)
caesaque prope universa gente, non ignarus instandum famae ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore, Monam insulam, a cuius possessione revocatum Paulinum rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in potestatem animo intendit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 4:1)
vitia, quibus solis gloriatur, evertere imperium, etiam cum amicum imperatoris ageret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장3)
prope eversum orbem etiam cum de principatu inter bonos certaretur, sed mansisse G. Iulio, mansisse Caesare Augusto victore imperium;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장4)
Mucianus, ne sperni senatus iudicium et cunctis sub Nerone admissis data impunitas videretur, Octavium Sagittam et Antistium Sosianum senatorii ordinis egressos exilium in easdem insulas redegit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장4)
redigeretur praeda in fiscum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION