라틴어 문장 검색

Erant autem filii Uictgilsi, cuius pater Uitta, cuius pater Uecta, cuius pater Uoden, de cuius stirpe multarum prouinciarum regium genus originem duxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:2)
Sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos Impediat crines nec stola longa pedes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 641)
Non tibi sunt tristes curae nec luctus, Osiri, Sed chorus et cantus et levis aptus amor, Sed varii flores et frons redimita corymbis, Fusa sed ad teneros lutea palla pedes Et Tyriae vestes et dulcis tibia cantu Et levis occultis conscia cista sacris.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 717)
"te quoque iam uideo, Marti placitura sacerdos Ilia, Vestales deseruisse focos, concubitusque tuos furtim uittasque iacentes et cupidi ad ripas arma relicta dei."
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 526)
Hic iuuenis casta redimitus tempora lauro est uisus nostra ponere sede pedem.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 410)
nam te nec uasti genuerunt aequora ponti nec flammam uoluens ore Chimaera fero nec canis anguinea redimitus terga caterua, cui tres sunt linguae tergeminumque caput, Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram, nec te conceptam saeua leaena tulit, barbara nec Scythiae tellus horrendaue Syrtis, sed culta et duris non habitanda domus et longe ante alias omnes mitissima mater isque pater quo non alter amabilior.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 442)
Vt ad te eam iam deducas domum itaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo, capite compto, crinis vittasque habeat, adsimuletque se tuam esse uxorem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1227)
vittis et lauro vittae sacerdotis sunt, laurus vero etiam imperatoris victoris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 811)
taenia vittae taenia est vittarum extremitas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3521)
albos cum vitta id est etiam vittas albas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4171)
sic Homerus στέμματ' ἔχων ἐν χερσίν. 'velari' autem ornari et illo loco significat victori velatum auro vittisque iuvencum, cum vittis non aut velentur aut coronentur victimae, sed ornentur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1014)
alias vittarum extremitates dicit, ut fit longae taenia vittae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2694)
aut ramum inligat vittis, quod aperte in octavo ostendit et vitta comptos voluit praetendere ramos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4182)
vitta comptos ramos ut in pacis petitione ramus olivae cum vittis offeratur, partim fabulae, partim naturae efficit ratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1281)

SEARCH

MENU NAVIGATION