라틴어 문장 검색

sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria vestrae quaestionis videntur ea mihi esse refutanda quae et in senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab improbis et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore sublato rem plane quae veniat in iudicium videre possitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 1:1)
' 'nimirum,' inquit, 'in eo causa consistit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 2:2)
nimirum in possessione esse earum rerum quae possunt eo tempore possideri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 2:11)
Vestibula nimirum honesta aditusque ad causam faciet inlustris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 4:3)
sed ingredientibus considerandum fuit quid ageremus, nunc quidem iam quocumque feremur danda nimirum vela sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 1:3)
quod genus refutare interdum veritas vix potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 2:3)
nimirum cum formae hi et ii (ei, i) in sermone prorsus confusae essent, saec.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말386)
est illud quidem vel maxumum animo ipso animum videre, et nimirum hanc habet vim praeceptum Apollinis, quo monet ut se quisque noscat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 51:1)
coronati Neapolitani fuerunt, nimirum etiam Puteolani;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:2)
sed hoc idem in dolore maxume est providendum, ne quid abiecte, ne quid timide, ne quid ignave, ne quid serviliter muliebriterve faciamus, in primisque refutetur ac reiciatur Philocteteus ille clamor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 55:3)
et hic nimirum est lessus, quem duodecim tabulae in funeribus adhiberi vetuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 55:5)
et nimirum haec est illa praestans et divina sapientia, et perceptas penitus et pertractatas res humanas habere, nihil admirari, cum acciderit, nihil, ante quam evenerit, non evenire posse arbitrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 30:7)
Sed nimirum hoc maxume est exprimendum, cum constet aegritudinem vetustate tolli, hanc vim non esse in die positam, sed in cogitatione diuturna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 74:1)
Nimirum igitur, ut in causis non semper utimur eodem statu - sic enim appellamus controversiarum genera - , sed ad tempus, ad controversiae naturam, ad personam accommodamus, sic in aegritudine lenienda, quam quisque curationem recipere possit, videndum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 79:9)
nimirum hoc melius, ne, si forte de paupertate non persuaseris, sit aegritudini concedendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 59:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION