라틴어 문장 검색

Probatos itaque semper lege, et si quando ad alios deverti libuerit, ad priores redi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 4:4)
Itaque toto hoc agamus animo et omissis, ad quae devertimur, in rem unam laboremus, ne hanc temporis pernicissimi celeritatem, quam retinere non possumus, relicti demum intellegamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 26:7)
nobis quia non est regredi facile, optimum est omnino non progredi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 4:2)
nusquam devertetur, nusquam remo- rabitur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 47:7)
ipse regreditur huc.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 1:49)
Sed tamen ego portabo eum et sic proiciam, ut ultra non regrediatur.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 1:53)
"diva ferox, magni decus ingeniumque parentis, bellipotens, cui torva genis horrore decoro cassis et asperso crudescit sanguine Gorgon, nec magis ardentes Mavors hastataque pugnae impulerit Bellona tubas, huic adnue sacro, seu Pandionio nostras invisere noctes monte venis, sive Aonia devertis Itone laeta choris, seu tu Libyco Tritone repexas lota comas, qua te biiugo temone frementem intemeratarum volucer rapit axis equarum:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권293)
haud aliter saltu devertitur orbus pastor ab agrestum nocturna strage luporum, cuius erile pecus silvis inopinus abegit imber et tabernae ventosa cacumina lunae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권21)
Ipso quidem tempore, quo intus est, hiemis tempestate non tangitur, sed tamen paruissimo spatio serenitatis ad momentum excurso, mox de hieme in hiemem regrediens, tuis oculis elabitur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 1:13)
Unde deuerterunt ad prouinciam Occidentalium Saxonum, ubi erat Uini episcopus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII.9)
Postulat Quoenburg (hoc enim erat nomen uirginis), ut ocius regrediaris ad eam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III. 1:3)
Romae interim satis iam omnibus, ut in tali re, ad tuendam arcem compositis turba seniorum domos regressi adventum hostium obstinato ad mortem animo exspectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 448:1)
Samnites praeda impediti, infrequentes armati, pars addere gradum ac prae se agere praedam, pars stare incerti utrum progredi an regredi in castra tutius foret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 273:1)
missisque Hannibal primum Numidis deinde omni equitatu turbasset utique novissimum agmen, ni aviditate praedae in vacua Romana castra Numidae devertissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 505:2)
sed cum, fessis pugnando hostibus tum victoria laetis, et ipsis plerisque regressis in castra sua, noctem ad erumpendum liberam habuissent, et septem milia armatorum hominum erumpere etiam per confertos hostes possent, neque per se ipsi id facere conati sunt neque alium sequi voluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 726:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION