라틴어 문장 검색

sed et nostra, qualiacumque sunt, suscipe et libellum hunc libello illius copulato, ut, cum ille te monachum erudierit, hic clericum doceat esse perfectum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:13)
Igitur clericus, qui Christi servit ecclesiae, interpretetur primum vocabulum suum et nominis definitione praelata nitatur esse, quod dicitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:1)
ne officium clericatus genus antiquae militiae putes, id est, ne lucra saeculi in Christi quaeras militia, ne plus habeas, quam quando clericus esse coepisti, et dicatur tibi:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:13)
negotiatorem clericum et ex inope divitem et ex ignobili gloriosum quasi quandem pestem fuge.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:16)
solis clericis et monachis hoc lege prohibetur et prohibetur non a persecutoribus, sed a principibus Christianis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:3)
Quodsi obtenderis facere te haec, ut roges pro miseris atque subiectis, iudex saeculi plus defert clerico continenti quam diviti et magis sanctitatem tuam veneratur quam opes;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:2)
aut si talis est, qui non audiat clericos nisi inter filias libenter carebo huiusce modi beneficio et Christum rogabo pro iudice, qui magis subvenire potest;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:3)
Facile contemnitur clericus, qui saepe vocatus ad prandium non recusat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 15:9)
"quasi et ipsi aliud sint quam monachi, et non, quidquid in monachos dicitur, redundet in clericos, qui patres sunt monachorum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:32)
Fit clericus et per solitos gradus presbyter ordinatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:13)
Iam vero, postquam domum se contulerat et relicto foris clerico duritiae se tradiderat monachorum, creber in orationibus, vigilans in precando lacrimas Deo, non hominibus, offerebat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:31)
Capti episcopi, interfecti presbyteri et diversorum officia clericorum, subversae ecclesiae, ad altaria Christi stabulati equi, martyrum effossae reliquae:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:11)
Scio multos divites et religiosos ob stomachi angustiam exercere huiusce modi misericordiam per aliena ministeria et clementes esse pecunia, non manu.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:10)
Quamquam illa simili liberalitate erga clericos et monachos ac virgines fuerit - quod monasterium non illius opibus sustentatum est?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:20)
Hoc .Laeta, religiosissima in Christo filia, dictum sit, ut non desperes parentis salutem et eadem fide, qua meruisti filiam, et patrem recipias totaque domus beatitudine perfruaris sciens illud a domino repromissum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION