라틴어 문장 검색

In id demittendus est sinistrae manus digitus index, ut deductis interuenientibus membranulis sinum laxet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 2:3)
Eo facto, testiculus intus reponendus est, oraeque scroti suturis inter se committendae, neque paucis, ne parum glutinentur et longior fiat curatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 8:6)
Excisis, quae excidenda sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque eius uulneris, quod in inguine est, demenda habenula paulo latior est, quo maior plaga sit et plus creare carnis possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 6:4)
tunc sub ipsis uinculis praecidendae, reponendusque testiculus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 2:4)
ac tum frons ossis, quem serrula exasperauit, leuandus est, supraque inducenda cutis, quae sub eiusmodi curatione laxanda est, ut quam maxime undique os contegat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 2:3)
Sin os fractum est, id quoque digitis in suam sedem reponendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 3:4)
Ea sublata, rursus ossa esse tractanda, ut, si quid fractum loco suo non est, reponatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 5:1)
Vbi paulo longius quam naturaliter esse debet membrum uis fecit, tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt, indiciumque ossis repositi est dolor sublatus et membrum alteri [parti] aequatum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 5:1)
si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 9:5)
et cum spatio laxentur, tertio quoque die paulum habenis suis coartari;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 10:4)
Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in is ossa in suam sedem reponenda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 24:4)
Sed ut excidere omnes articuli [non] possunt, sic non omnes reponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 4:3)
Caput enim numquam * * compellitur, neque in spina uertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem mouit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 4:4)
Ac quibus in pueritia exciderunt neque repositi sunt, minus quam ceteri crescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 4:6)
Quicquid autem loco suo motum est, ante inflammationem reponendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION