라틴어 문장 검색

Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se; et circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장80)
Hac adhibita diligentia ex castris sibi legiones alias occurrere et eas, quas secum duxerat, in vicem requiescere atque in castra reverti iussit eodemque die Larisam pervenit.
(카이사르, 내란기, 3권 98:3)
Fontibus in liquidis paulum requiesce, viator, atque tuum rursus carpe refectus iter.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De balneis Quintianis quae in via posita erant1)
Idaliae iuxta famulae triplexque vicissim nexa sub ingenti requiescit Gratia quercu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae10)
latratum triplicem compescuit ingens ianitor et presso lacrimarum fonte resedit Cocytos tacitisque acheron obmutuit undis et Phlegethonteae requierunt murmura ripae):
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:35)
Quae ut celeriter prodeat et ingrandescat, ante quam seritur,fimo arido permisceri debet, et cum ita quatriduoaut quinque diebus requieverit, spargi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 15:3)
item peracta sementi, quibus requiescunt, dies triginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 9:3)
Illud quoque praecipiendum habeo, stercus omne, quod tempestive repositum anno requieverit, segetibus esse maxime utile, nam et vires adhuc solidas habet et herbas non creat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 9:1)
Possunt tamen etiam requieta supponi, dum ne vetustiora sint quam dierum decem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 4:5)
is imperitos animos et quaenam post Augustum militiae condicio ambigentis inpellere paulatim nocturnis conloquiis aut flexo in vesperam die et dilapsis melioribus deterrimum quemque congregare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 16장5)
Quae duabus aestatibus gesta coniunxi quo requiesceret animus a domesticis malis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장1)
illo propinqua vespera tribunus venit et villam globis militum saepsit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장10)
Post quae dimotis omnibus paulum requievit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장1)
Inumbrante vespera universum Flaviani exercitus robur advenit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 19장1)
non temere urbe oppidoue ullo egressus aut quoquam ingressus est nisi uespera aut noctu, ne quem officii causa inquietaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION