라틴어 문장 검색

Vix Alpes egressus erat nec iam amplius errat barbarus adventumque timens se cogit in unam planitiem tutoque includit pascua gyro:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:60)
hic fracti reserat curvamina dorsi;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:247)
agricolae reserant iam tuta mapalia Mauri.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:171)
Nam de vinetis quae longo situ exoleverunt, inter omnes auctores constitit pessima esse si reserere velimus, quod et inferius solum plurimis radicibus sit impeditum ac velut irretitum, et adhuc non amiserit virus et cariem illam vetustatis, quibus hebetata quasi aliquibus venenis humus torpeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 2:1)
Qui caespes in eximendo ne resolvatur,x modicos surculos virgarum inter se connexos facere oportet, eosque pilae,quae eximitur,applicare, et viminibus ita innectere,ut constricta terravelut inclusa teneatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 8:4)
Comprehensos deinde testes ferro reserare, et expressos ita recidere, ut extrema pars eorum adhaerens praedictis nervis relinquatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 2:4)
Suppuratio melius ignea lamina quam frigido ferramento reseratur, et expressa postea linamentis curatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 34장 1:4)
Itaque reserandum est, et ut cetera vulnera, medica-mentis curandum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 10:4)
Nec ut ceteri greges universi claudi debent, sed per porticus harae faciendae sunt, quibus aut a partu aut etiam praegnates includantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 9:3)
Nam praecipue sues cater- vatim atque incondite cum sunt pariter inclusae, super alias aliae cubant et fetus elidunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 9:4)
Cum virilem partem unam ferro reseratam detraxeris, per impressum vulnus scalpellum inserito, et mediam quasi cutem, quae intervenit duobus membris genitalibus, rescindito, atque uncis digitis alterum quoque testiculum educite:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 11장 2:1)
Locus ad hane rem desideratur maxime calidus, et minimi luminis, in quo singulae caveis angustioribus vel sportis inclusae pendeant aves, sed ita coarctatae, ne versari possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 1:2)
Itaque includendae sunt incipientes, ne extra clausum fetum edant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 8:6)
Septimum deinde mensem cum excesserunt, in stabulo cum ceteris ad nocturnam requiem debent includi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 17:1)
Quamobrem perduci ad haram debent, includique ut fetum edant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION