라틴어 문장 검색

Hac Iulianus rei novitate perculsus, et coniciens quorsum erumperet, si eisdem transisset intactis, retento milite circumvallare disposuit castella munita, quae Mosa fluvius praeterlambit, et ad usque quartum et quinquagesimum diem, Decembri scilicet et Ianuario mense, obsidionales tractae sunt morae, destinatis barbarorum animis incredibili pertinacia reluctantibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장 2:1)
Inter has tamen moras, Alamannorum rex Suomarius ultro cum suis improvisus occurrit, ferox ante saeviensque in damna Romana, sed tum lucrum existimans insperatum, si propria retinere permitteretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 3:1)
Nec eorum quisquam inter diversa supplicia veniam petit aut ferrum proiecit, aut exoravit celerem mortem, sed arma iugiter retinentes, licet afflicti, minus criminis aestimabant, alienis viribus potius quam conscientiae suae iudicio vinci;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 11:1)
His sequestratis Limigantes quoque fortitudine superavimus pari, interfectisque pluribus, alios periculi declinatio adegit suffugia petere latebrarum palustrium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 28:1)
Post haec impetrata, restabat adigente necessitatum articulo, receptarum urbium moenia reparari, nullo etiam tum interturbante;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 5:1)
Dum haec celerantur, Hortarius rex nobis antea foederatus, non novaturus quaedam, sed amicus finitimis quoque suis, reges omnes et regales et regulos ad convivium corrogatos retinuit, epulis ad usque vigiliam tertiam gentili more extentis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 13:1)
Hoc extracti periculo, cum ad nemorosum quendam locum vineis arbustisque pomiferis consitum, Meiacarire nomine venissemus, cui fontes dedere vocabulum gelidi, dilapsis accolis omnibus, solum in remoto secessu latentem invenimus militem, qui oblatus duci et locutus varia prae timore, ideoque suspectus, adigente metu qui intentabatur, pandit rerum integram fidem, docetque quod apud Parisios natus in Galliis, et equestri militans turma, vindictam quondam commissi facinoris timens, ad Persas abierat profugus, exindeque morum probitate spectata, sortita coniuge liberisque susceptis, speculatorem se missum ad nostra, saepe veros nuntios reportasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 16:1)
Verum caeleste numen ut Romanae rei totius aerumnas intra unius regionis concluderet ambitum, adegerat in immensum se extollentem, credentemque quod viso statim obsessi omnes metu exanimati, supplices venirent in preces.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 4:1)
Quibus Sabinianus renitebatur ut noxiis, palam quidem litteras imperiales praetendens, intacto ubique milite, quicquid geri potuisset impleri debere aperte iubentes, clam vero corde altissimo retinens, saepe in comitatu sibi mandatum, ut amplam omnem adipiscendae laudis decessori suo ardenti studio gloriae circumcideret, etiam ex re publica processuram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 3장 2:1)
Hac exitiali peste quassatis, paucis intemperantia aestuum consumptis, quos multitude augebat, tandem nocte quae diem consecuta est decimum, exiguis imbribus disiecto concreto spiritu et crassato, sospitas retenta est corporum firma.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 8:1)
Uxor vero Craugasii, quae retinens pudorem inviolatum, ut matrona nobilis colebatur, maerebat velut orbem alium sine marito visura, quamquam sperabat documentis praesentibus altiora.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 2:1)
Qui vana quaedam causantes et irrita, pavore adigente mentiri, principem exorabant in veniam, obsecrantes ut simultate abolita, transmisso flumine ad eum venire permitterentur, docturi quae sustinerent incommoda, paratique intra spatia orbis Romani (si id placuerit) terras suscipere longe discretas, ut diuturno otio involuti, et Quietem colentes (tamquam salutarem deam) tributariorum onera subirent et nomen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 6:1)
cuius retinendae causa validius, ubi maiestas pulsata defenditur, a quaestionibus vel cruentis, nullam Corneliae leges exemere fortunam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 17:3)
E regione vero cum normaliter steterit contra, lumine pleno fulgebit, domicilium septimi retinens signi, et in eodem tum etiam agens, paululumque progressa, minuitur, quem habitum vocamus ἀπόκρουσιν, et usque easdem formas repetit senescendo, traditurque doctrina multiplici congruente, non nisi tempore intermenstrui deficere visam usquam lunam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 11:2)
Nocte vero coeptante, in apertum erupere discidium, incitatisque animis, ut quemque insperata res afflictabat, ad tela convertuntur et manus, fremituque ingenti omnes petiverunt palatium, et spatiis eius ambitis, ne ad evadendi copiam quisquam perveniret, Augustum Iulianum horrendis clamoribus concrepabant, eum ad se prodire destinatius adigentes, exspectareque coacti, dum lux promicaret, tandem progredi compulerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION