라틴어 문장 검색

" Sed quomodo nos aut quando ab illa revellemus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 2:2)
Minus praeterea movetur et ob hoc nascentes radices prodire patitur ac solum adprendere, quas necesse est cereas adhuc et precario haerentes levis quoque revellat agitatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 18:3)
decretis agendum est, ut revellatur penitus falsorum recepta persuasio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 34:2)
veniet, qui te revellat dies et ex contubernio foedi atque olidi ventris educat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 27:9)
mundum revelli sedibus totum suis ipsosque rupto crederes caelo deos decidere et atrum rebus induci chaos.
(세네카, 아가멤논 10:30)
non poteris revelli, cum voles.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 190:9)
totae cum stirpe omni crematae domus et modo eloquio favorabili habitus in multo honore iram suae contionis excepit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 11:1)
sed quoniam a toto particulam revelli placet et unam contradictionem manente lite integra solvere, faciam rem non difficilem, causam deorum agam.
(세네카, De Providentia, book 1 2:3)
utrique enim pecunia sua obhaesit nec sine sensu revelli potest.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 74:3)
ego, dum cremandis trabibus accrescit rogus, sacro regentem maria votivo colam.
(세네카, Hercules Furens 7:34)
quin structum acervans nemore congesto aggerem cruore corpus impio sparsum cremo?
(세네카, Hercules Furens 18:6)
dent arma poenas, vos quoque infaustas meis cremabo telis, o novercales manus.
(세네카, Hercules Furens 18:18)
arma nisi dantur mihi, aut omne Pindi Thracis excidam nemus Bacchique lucos et Cithaeronis iuga mecum cremabo, aut tota cum domibus suis dominisque tecta, cum deis templa omnibus Thebana supra corpus excipiam meum atque urbe versa condar, et, si fortibus leve pondus umeris moenia immissa incident septemque opertus non satis portis premar, onus omne media parte quod mundi sedet dirimitque superos, in meum vertam caput.
(세네카, Hercules Furens 19:15)
gemino Corinthos litore opponens moras cremata flammis maria committat duo.
(세네카, 메데아 1:10)
saeva cui lacrimas dedit etiam noverca, cum rogis artus tuos dedit cremandos membraque et vultus deo similes volanti funebris flamma abstulit.
(세네카, 옥타비아 3:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION