라틴어 문장 검색

sed Nero lenti sceleris impatiens minitari tribuno, iubere supplicium veneficae, quod, dum rumorem respiciunt, dum parant defensiones, securitatem morarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장10)
Factum et senatus consultum ultioni iuxta et securitati, ut si quis a suis servis interfectus esset, ii quoque qui testamento manu missi sub eodem tecto mansissent inter servos supplicia penderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 32장1)
atque interim securitate simulata medicamina vulneri et fomenta corpori adhibet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 6장6)
hinc superbus ac publici servitii victor Capitolium adiit, grates exolvit seque in omnis libidines effudit quas male coercitas qualiscumque matris reverentia tardaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장6)
denique, si id rebus conducat, libens quam coactus acciret dominam, vel consuleret securitati.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장13)
Interea rex Parthorum Vologeses cognitis Corbulonis rebus regemque alienigenam Tigranen Armeniae impositum, simul fratre Tiridate pulso spretum Arsacidarum fastigium ire ultum volens, magnitudine rursum Romana et continui foederis reverentia diversas ad curas trahebatur, cunctator ingenio et defectione Hyrcanorum, gentis validae, multisque ex eo bellis inligatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장1)
quin et dissimulandis rerum externarum curis Nero frumentum plebis vetustate corruptum in Tiberim iecit quo securitatem annonae sustentaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 18장2)
satis pretii esse orbis quod multa securitate, nullis oneribus gratiam honores cuncta prompta et obvia haberent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 19장3)
incusat ultro intestabilem et consceleratum tanta vocis ac vultus securitate ut labaret indicium, nisi Milichum uxor admonuisset Antonium Natalem multa cum Scaevino ac secreta conlocutum et esse utrosque C. Pisonis intimos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장10)
nam quo sordidius et abiectius nati sunt quoque notabilior paupertas et angustiae rerum nascentis eos circumsteterunt, eo clariora et ad demonstrandam oratoriae eloquentiae utilitatem inlustriora exempla sunt, quod sine commendatione natalium, sine substantia facultatum, neuter moribus egregius, alter habitu quoque corporis contemptus, per multos iam annos potentissimi sunt civitatis ac, donec libuit, principes fori, nunc principes in Caesaris amicitia agunt feruntque cuncta atque ab ipso principe cum quadam reverentia diliguntur, quia Vespasianus, venerabilis senex et patientissimus veri, bene intellegit ceteros quidem amicos suos iis niti, quae ab ipso acceperint quaeque ipsis accumulare et in alios congerere promptum sit, Marcellum autem et Crispum attulisse ad amicitiam suam quod non a principe acceperint nec accipi possit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 3:1)
tolle igitur quietis et securitatis excusationem, cum tibi sumas adversarium superiorem.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 7:3)
nam statum cuiusque ac securitatem melius innocentia tuetur quam eloquentia, nec vereor ne mihi umquam verba in senatu nisi pro alterius discrimine facienda sint.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 11장 4:1)
nam in loco nihil reverentiae est, in quem nemo nisi aeque imperitus intret;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 3:1)
in condiscipulis nihil profectus, cum pueri inter pueros et adulescentuli inter adulescentulos pari securitate et dicant et audiantur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 3:2)
nostra quoque civitas, donec erravit, donec se partibus et dissensionibus et discordiis confecit, donec nulla fuit in foro pax, nulla in senatu concordia, nulla in iudiciis moderatio, nulla superiorum reverentia, nullus magistratuum modus, tulit sine dubio valentiorem eloquentiam, sicut indomitus ager habet quasdam herbas laetiores.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 40장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION