라틴어 문장 검색

"ubi letifer anguis, ferte, duces, meriti si qua est mihi gratia duri, si quis honos dictis, aut vos exstinguite ferro, ne tristes dominos orbamque inimica revisam Eurydicen, quamquam haud illi mea cura dolendo cesserit, hocne ferens onus inlaetabile matris transfundam gremio?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권234)
sic ubi tranquillo perlucent sidera ponto vibraturque fretis caeli stellantis imago, omnia clara nitent, sed clarior omnia supra Hesperos exercet radios, quantusque per altum aethera, caeruleis tantus monstratur in undis, proximus et forma nec multum segnior Idas cursibus atque aevo iuxta prior;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권223)
Tum genitus Talao victori tigrin inanem ire iubet, fulvo quae circumfusa nitebat margine et extremos auro mansueverat ungues.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권275)
"hoc satis, et fessum vita dimittite, Parcae, sed dum labor iners, quanti - nunc ecce reviso - transabiere duces:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권176)
pariter suspiria fumant, admotaeque nitent aliena in casside cristae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권169)
tunc dulce comae radiisque trementes dulce nitent visus et, quas dolet ipse morari, nondum mutatae rosea lanugine malae, nec formae sibi laude placet multumque severis asperat ora minis, sed frontis servat honorem ira decens.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권307)
SOLEBAT autem idem uir Domini, cum apud Orientales Saxones episcopatus officio fungeretur, saepius etiam suam, id est Nordanhymbrorum, prouinciam exhortandi gratia reuisere:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII.3)
Aedilthryda nitet nostra quoque egregia.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:10)
Xriste, tui est operis, quia uestis et ipsa sepulchro Inuiolata nitet:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:20)
et post pusillum me reuisens, inuenit sedentem, et iam loqui ualentem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 1:16)
"certe Non tibi barba nitet, non tibi culta coma est, Nudus et hibernae producis frigora brumae, Nudus et aestivi tempora sicca Canis."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 43)
"carmina ni sint, Ex umero Pelopis non nituisset ebur."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 440)
pax candida primum Duxit araturos sub iuga curva boves, Pax aluit vites et sucos condidit uvae, Funderet ut nato testa paterna merum, Pace bidens vomerque nitent - at tristia duri Militis in tenebris occupat arma situs - Rusticus e lucoque vehit, male sobrius ipse, Uxorem plaustro progeniemque domum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1027)
Nam mihi, cum magnis opibus domus alta niteret, cui fuerant flaui ditantes ordine sulci horrea fecundas ad deficientia messis, cuique pecus denso pascebant agmine colles, et domino satis et nimium furique lupoque, nunc desiderium superest:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae57)
et primo quidem ignari ludificationis minime inviti domos revisebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 444:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION