라틴어 문장 검색

Ex duplici igitur et sesqualtero triplex ratio proportionis exoritur, et in eas rursus resolutione facta revocatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod multiplex intervallum ex quibus superparticularibus medietate posita intervallis fiat eiusque inveniendi regula. 5:1)
sed, ut arbitror, haud multum tibi haec in memoriam reuocare laborauerim.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:6)
Nam nisi rectos reuocans itus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 40:1)
Si coeant cursumque iterum reuocentur in unum,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, II 5:1)
Omne namque futurum diuinus praecurrit intuitus et ad praesentiam propriae cognitionis retorquet ac reuocat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:17)
Marii et propemodum omnes cives Romani, qui sunt in legione IIII et VI, ad te voluimus in tuaque praesidia confugere.
(카이사르, 아프리카 전기 35:6)
Ita celeriter bestiis circumitis legiones vallo hostium sunt potitae, et paucis acriter repugnantibus interfectisque reliqui concitati in castra, unde pridie erant egressi, confugiunt.
(카이사르, 아프리카 전기 83:5)
Pompeio profugissent, cum … et ulterioris Hispaniae potitus esset, dum Caesar muneribus dandis in Italia detinetur, … quo facilius praesidia contra compararet, Pompeius in fidem uniuscuiusque civitatis confugere coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 1:2)
Ita ipsis Liberalibus fusi fugatique non superfuissent, nisi in eum locum confugissent, ex quo erant egressi.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:10)
Cum frequentia convenisset, de lectica Pompeius in eorum fidem confugit.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:14)
Mundenses qui ex proelio in oppidum confugerant, cum diutius circumsederentur, bene multi deditionem faciunt, et cum essent in legionem distributi, coniurant inter sese ut noctu signo dato qui in oppido fuissent eruptionem facerent, illi caedem in castris administrarent.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:11)
has reficiebant, illas Alexandream revocabant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:3)
Itaque regem cohortatus ut consuleret regno paterno, parceret praeclarissimae patriae, quae turpibus incendiis et ruinis esset deformata, civis suos primum ad sanitatem revocaret, deinde conservaret, fidem populo Romano sibique praestaret, cum ipse tantum ei crederet ut ad hostis armatos eum mitteret, dextra dextram tenens dimittere coepit adulta iam aetate puerum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 24:2)
Ita Pharnaces, amissa proximi temporis occasione cum vereretur ne cognoscerentur insidiae, suos in castra revocavit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 37:3)
in quam plures cum confugerent, depressa scapha vulneratus tamen adnatat ad suum myoparonem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION