라틴어 문장 검색

adnotandae magis proprietates, quae transferri non poterant, manus iactare et dulces exclamationes theatri causa producere et ingrediendo ventum concipere veste et nonnunquam dextro latere facere gestus, quod neminem alium nisi Demetrium decuit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 326:1)
neque enim frustra in tertio de Oratore libro L. Crassus cuncta, quae de aequo, iusto, vero, bono deque iis, quae sunt contra posita, dicantur, propria esse oratoris adfirmat, ac philosophos, cum ea dicendi viribus tuentur, uti rhetorum armis, non suis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 57:1)
nam M. Tullius, non tantum se debere scholis rhetorum, quantum Academiae spatiis, frequenter ipse testatus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 75:1)
Sed in illo magis adnotantur, quia rarae interim interveniunt, quia inexpectatae, quia mirum est fortiter aliquid dici ab homine mollitiam professo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 2:4)
In rhetorum ac philosophorum scholis solitudo est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 23:6)
Haec nos similitudo coegit attendere et distinguere specie quidem vicina, re autem plurimum inter se dissidentia, ac dum observamus eos, quos insignes egregium opus fecerat, adnotare, quis rem aliquam generoso animo fecisset et magno impetu, sed semel.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 9:1)
cum condiscipuli essemus aput Marullum rhetorem, hominem satis aridum, paucissima belle, sed non uulgato genere dicentem, cum ille exilitatem orationis suae imputaret controuersiae et diceret:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 22:3)
Obscene, quemadmodum MVRREDIVS rhetor qui dixit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 21:16)
Graecorum improbam quaestionem satis erit in eiusmodi controuersiis semel aut iterum adnotare:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 12:10)
Habuit et Blandum rhetorem praeceptorem qui primus eques Romanus Romae docuit:
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 5:1)
nam primus omnium Latinus rhetor Romae fuit puero Cicerone Plotius.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 5:3)
tacitam nescio quam BROCCO cuidam non malo rhetori uisum erat, qui dixerat adulescentem uideri sibi habere capitalia quaedam uitia;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 23:1)
Hanc controuersiam memini ab OVIDIO Nasone declamari aput rhetorem Arellium Fuscum cuius auditor fuit;
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 6:10)
PASSIENVS et ALBVCIVS et praeter oratores magna nouorum rhetorum manus in hanc partem transierunt;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 19:2)
In hac controuersia Publilianam sententiam dedit FESTVS quidam rhetor, staturae pusillae, in quem EEVCTEMON, homo uenustissimi ingeni, Graece dixit:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 8:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION