라틴어 문장 검색

Quod quidem minime sum admiratus eum philosophum rhetori non esse cognitum, qui ab ipsis philosophis praeter admodum paucos ignoretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 1장 3:2)
ex hoc illa rhetorum ex contrariis conclusa, quae ipsi ἐνθυμήματα appellant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 13장 2:1)
rethor semper fuit in X (220,12 275,28 277,18.23 284,9 349,5.7 384,14 389,9), sed in R semper a correctore correctum est (rethor), in K 220,12 277,18. 23 codicis X scripturam, semel (284,9) rhetorum, reliquis locis rectam scripturam legimus, sine dubio ex eodem fonte e quo Rc hausit restitutam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말321)
igitur et Epaminondas, princeps meo iudicio Graeciae, fidibus praeclare cecinisse dicitur, Themistoclesque aliquot ante annos cum in epulis recusaret lyram, est habitus indoctior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 4:4)
Sed ut Aristoteles, vir summo ingenio, scientia, copia, cum motus esset Isocratis rhetoris gloria, dicere docere etiam coepit adulescentes et prudentiam cum eloquentia iungere, sic nobis placet nec pristinum dicendi studium deponere et in hac maiore et uberiore arte versari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 7:1)
Num igitur etiam rhetorum epilogum desideramus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 111:4)
Alcidamas quidem, rhetor antiquus in primis nobilis, scripsit etiam laudationem mortis, quae constat ex enumeratione humanorum malorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:2)
Clarae vero mortes pro patria oppetitae non solum gloriosae rhetoribus, sed etiam beatae videri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:4)
nostra autem memoria Philo, quem nos frequenter audivimus, instituit alio tempore rhetorum praecepta tradere, alio philosophorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 9:3)
inter omnis igitur hoc constat, nec doctos homines solum sed etiam indoctos, virorum esse fortium et magnanimorum et patientium et humana vincentium toleranter dolorem pati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 43:1)
Callanus Indus, indoctus ac barbarus, in radicibus Caucasi natus, sua voluntate vivus combustus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 52:5)
ut licere quidvis rhetori intellegas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 63:5)
post Amafinium autem multi eiusdem aemuli rationis multa cum scripsissent, Italiam totam occupaverunt, quodque maxumum argumentum est non dici illa subtiliter, quod et tam facile ediscantur et ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse disciplinae putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 7:1)
atque haec pleraque sunt prudenter acuteque disserentium, illa quidem ex rhetorum pompa:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 48:2)
et quidem ipsam illam iram centurio habeat aut signifer vel ceteri, de quibus dici non necesse est, ne rhetorum aperiamus mysteria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION