라틴어 문장 검색

Curius, inquit, et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi viri, vel etiam his antiquiores Horatii illi trigemini plane ac dilucide cum suis fabulati sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 1:2)
de quibus, quia fabulari libet, hae fere opiniones sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 11:2)
nunc de Sigillaribus, ne ridenda me potius aestimes quam sancta dixisse, paucis recensendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 46:2)
Cave aestimes, mi Aviene, poetarum gregem, cum de dis fabulantur, non ab adytis plerumque philosophiae semina mutuari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 2:2)
licet hoc nomen ex nece draconis inditum deo Graeci fabulentur, quae tamen fabula non abhorret ab intellectu naturalis archani:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 51:2)
Neque ego sum nescius vos nec tristitiam nec nubilum vultum in bonis ducere, nec Crassum illum quem Cicero auctore Lucilio semel in vita risisse scribit magnopere mirari.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 6:3)
Ad quod Caesar risit, emique avem iussit quanti nullam adhuc emerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:11)
Cum in Herculem furentem prodisset et nonnullis incessum histrioni convenientem non servare videretur, deposita persona ridentes increpuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 16:1)
Novimus et qui te transversa tuentibus hircis, Et quo — sed faciles Nymphae risere — sacello.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 21:9)
Virgilius in hoc secutus est auctorem in priore catalogo modo de Aventino modo de Hippolyto fabulatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 4:2)
Mixtaque ridenti colocasia fundit acantho et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 18:4)
Facetias nebulonis hominis risi et reliqui:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 3:4)
De numero dentium, quem ille opinatus est, reprehendendus a me non est, cum ipse iam riseris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 4:2)
Risit Quintus delectatusque est, quippe alienissimus a suspicione furtorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 15:4)
Quin agite, omnes qui adestis hic, apta convivio fabulemur, nec de cibatu tantum sed et si qua de natura corporum vel alia, praesente maxime Disario nostro, cuius plurimum ad hoc genus quaestionum poterit ars et doctrina conferre:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION