라틴어 문장 검색

Est ardalionum quaedam Romae natio, Trepide concursans, occupata in otio, Gratis anhelans, multa agendo nihil agens, Sibi molesta et aliis odiosissima.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.1)
Ridicule magis hoc dictum quam vere aestimo;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lanius et simius.5)
Odiosa cornix super ovem consederat;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Cornix et ovis: Multos lacessere debiles et cedere fortibus.1)
' Est, sed inertibus quorum delicias desidiamque quasi iudicium respicere ridiculum est.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 23:2)
quo magis quod tunc fecit et ridiculum et notabile fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 15 3:2)
interea, sive illa toro resupina feretur, lecticam dominae dissimulanter adi, neve aliquis verbis odiosas offerat auris, qua potes ambiguis callidus abde notis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:335)
i nunc, claude fores, custos odiose puellae, et centum duris postibus obde seras!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 89:1)
nec male deliciis odiosum conscia tardis
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 135:3)
ecquis in idolio recubans inter sacra mille ridiculosque deos venerans sale, caespite, ture, non putat esse deum summum et super omnia solum?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 368)
perquam ridiculum est et futtile, natus ut ex se sive supernatus 1 fuerit, sibi ipse repente nascendi nova materies, ac se Deus ultro ediderit natumque sibi se fecerit ipsum, nil falsum aut mendax divina vocabula fingunt, qui Pater est, gignendo Pater, tum Filius ex hoc Filius, auctore genitus quod sit Patre summo, summus et ipse tamen;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 380)
"deponas iam festa velim pueritia, ritus ridiculos tantoque indigna sacraria regno."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권153)
"nempe, o ridiculum vulgus, natalibus horis totum hominem et calidos a matre amplectimur artus, vimque potestatum per membra recentis alumni spargimus, et rudibus dominamur in ossibus omnes."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 155)
Aeschinus odiose cessat:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 2165)
Ridiculum:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 5108)
Ridiculum caput, Quasi necesse sit, si huic non dat, te illam uxorem ducere:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 2122)

SEARCH

MENU NAVIGATION