라틴어 문장 검색

et certe veritatem magis exprimunt tormenta quam risus, nisi quod facilius creditur, quod aut fictum libenter auditur aut non fletum, ut fingatur, inpellitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:22)
et ceteras ineptias amatorum, omnes delicias et lepores et risu dignas urbanitates in comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:41)
Aut si certe libido non stimulat, quae tanta insania est in morem scortorum prostituere castitatem, ut augeantur divitiae, et propter rem vilem atque perituram pudicitia, quae et pretiosa et aeterna est, polluatur?
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:16)
Gaudium risu, non cachinno, intellegeres.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:29)
Rapiat eam avia, patrem risibus recognoscat, sit omnibus amabilis et universa propinquitas rosam ex se natam gaudeat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:27)
Ne ad scribendum cito prosilias et levi ducaris insania.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:1)
His Pacatula est nata temporibus, inter haec crepundia primam carpit aetatem ante lacrimas scitura quam risum, prius fletum sensura quam gaudium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:25)
minus est insania turpis, en habitum quo te leges ac iura ferentem vulneribus crudis populus modo victor, et illud montanum positis audiret vulgus aratris.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II47)
Vrbicus exodio risum movet Atellanae gestibus Autonoes;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI33)
metuens virgae iam grandis Achilles cantabat patriis in montibus et cui non tunc eliceret risum citharoedi cauda magistri;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII104)
perpetuo risu pulmonem agitare solebat Democritus, quamquam non essent urbibus illis praetextae trabeae fasces lectica tribunal;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X13)
quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul ne placeat, curru servus portatur eodem, da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno, illinc cornicines, hinc praecedentia longi agminis officia et niveos ad frena Quirites, defossa in loculos quos sportula fecit amicos, tunc quoque materiam risus invenit ad omnis occursus hominum, cuius prudentia monstrat summos posse viros et magna exempla daturos vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X15)
nescis quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum exigis a quoquam ne peieret et putet ullis esse aliquod numen templis araeque rubenti?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII16)
si videas hoc gentibus in nostris, risu quatiare;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII64)
carnibus humanis vesci licet, attonito cum tale super cenam facinus narraret Vlixes Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam moverat ut mendax aretalogus.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV6)

SEARCH

MENU NAVIGATION