라틴어 문장 검색

Cum vero viri tam prudentes extiterint, tantoque robore et severitate animi praediti, tamquam impensi amatores sui, liquido probatur eos felicitatem suam (licet vix maior mortalibus ullis obtigerit) veluti mutilam dixisse, nis per hasce amicitas facta fuisset integra et perfecta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:16)
Atque eo demum res redibit ut nec centesimum quodque caput sit ad galeam portandam idoneum, praesertim si peditarum spectes, qui exercitus plerunque est robur praecipuum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:6)
Nativorum autem plebs ex tribus generibus hominum constare debet, nempe ex agricolis, famulis ingenuis, et artificibus, quorum opera robur et lacertos viriles postulant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 10:8)
Ita enim matura simul et fovebitur et robur acquiret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:29)
Postquam colonia adoleverit et robur acceperit, tempestivum erit mulieres submittere ut colonia ex sese propagetur, nec semper ab externis pendeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:54)
Ut ait Solomon, substantia divitis urbs roboris eius, et quasi murus elevatus in imaginatione sua.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:16)
Verum si quis eo animi robore et constantia polleat ut se subito eximere et vindicare poterit, hoc optimum fuerit:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:15)
Ita enim Livius (postquam Catonem Maiorem his verbis descripsisset, in illo viro tantum robur corporis et animi fuit ut quicunque loco natus esset fortunam sibi facturus videretur).
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 2:6)
Solo uirtutum quem constat robore tutum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IV. De sompnolento et fure 5:9)
STARET in arbusto dum simia more uetusto, Arte uidet serrae pro consuetudine terrae Grande procul scindi robur super ardua Pindi:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:1)
Qui, dum peruerse raptus foret ante super se Dumque superbiret, quod cunctis forcior iret, Iam facile captus, tam pene repente subactus, Omne suum sane didicit fore robur inane.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:16)
Comederunt alieni robur eius, et ipse nescit; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignorat.
(불가타 성경, 호세아서, 7장9)
In utero supplantavit fratrem suum et in robore suo luctatus est cum Deo.
(불가타 성경, 호세아서, 12장4)
Et respondit et ait ad me dicens: "Hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens: Non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장6)
Et dicent duces Iudae in corde suo: "Robur habitantium Ierusalem est in Domino exercituum, Deo eorum".
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION