라틴어 문장 검색

nunc autem explicabo, voluptas ipsa quae qualisque sit, ut tollatur error omnis imperitorum intellegaturque ea, quae voluptaria, delicata, mollis habeatur disciplina, quam gravis, quam continens, quam severa sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 48:3)
hic homo severus luxuriam ipsam per se reprehendendam non putat, et hercule, Torquate, ut verum loquamur, si summum bonum voluptas est, rectissime non putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 31:6)
ita graviter et severe voluptatem secrevit a bono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 32:10)
cetera addit, quae si appelles, honos praefandus sit - hoc igitur, quod solum bonum severus et gravis philosophus novit, idem non videt ne expetendum quidem esse, quod eam voluptatem hoc eodem auctore non desideremus, cum dolore careamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 39:3)
Lyco Peripateticus, Stratonisauditor 162 1 Lycurgus 63 9 Macedones 10 26 M'.Manilius (consul a. 149) 6 4 Manliana imperial, i. e. severa,qualia fuerunt T. ManliiTorquati Imperiosi (q.v.)79 31 T. Manlius Torquatus Imperiosus (consul a. 347, 344, 340).ad Anienem Galli, quem abeo provocatus occiderat, torque detracto cognomen invenit 10 16sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)304)
in his et nobilissimi philosophi longeque principes et quidam homines severi et graves nec populi nec principum mores ferre potuerunt, vixeruntque non nulli in agris delectati re sua familiari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 90:3)
Sunt enim, qui in rebus contrariis parum sibi constent, voluptatem severissime contemnant, in dolore sint molliores, gloriam neglegant, frangantur infamia, atque ea quidem non satis constanter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 93:5)
Gracchi conatus perditos vindicavit, nullam comitatem habuisse sermonis [ne Xenocratem quidem, severissimum philosophorum,] ob eamque rem ipsam magnum et clarum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 140:7)
turpe enimn valdeque vitiosum in re severa convivio digna aut delicatum aliquem inferre sermonem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 185:2)
Summa quidem auctoritate philosophi severe sane atque honeste haec tria genera confusa cogitatione distinguunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 13:1)
Atque hic T. Manlius is est, qui ad Anienem Galli, quem ab eo provocatus occiderat, torque detracto cognomen invenit, cuius tertio consulatu Latini ad Veserim fusi et fugati, magnus vir in primis et, qui perindulgens in patrem, idem acerbe severus in filium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 145:11)
sed cum omnium sit venustissimus et urbanissimus, omnium gravissimum et severissimum et esse et videri, quod isti contigit uni, [id] mihi vix ferendum videbatur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 228:3)
tantum interest, quod gravitas honestis in rebus severisque, iocus in turpiculis et quasi deformibus ponitur, velut eisdem verbis et laudare frugi servum possimus et, si est nequam, iocari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:5)
severe Scipio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 249:12)
nullum genus est ioci, quo non ex eodem severa et gravia sumantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 250:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION