라틴어 문장 검색

Haec quoque non cura nobis leviore tuendae, nec minor usus erit, quamvis Milesia magno vellera mutentur Tyrios incocta rubores:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:2)
Apelles tamen imaginem Antigoni latere tantum altero ostendit, ut amissi oculi deformitas lateret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 197:2)
nam si vento rubet luna, signum venti est rubor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 93:1)
quaedam tamen, quae illic ostendere sat est, peroratione implenda sunt magis, si contra impotentem, invisum, perniciosum suscepta causa est, si iudicibus ipsis aut gloriae damnatio rei aut deformitati futura absolutio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 30:2)
nam et imperitia et et rigor et deformitas adferunt interim frigus, sunt haec actori providenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 55:2)
nam et ii, quorum officium erat ut traderent , ignari, qui esset , quotiens respexisset patronus, offerebant palam, et prolata novissime deformitate ipsa (nam senis cadaveri cera erat infusa) praeteritam quoque orationis gratiam perdidit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 58:2)
quod viderint, qui non putant esse vitanda, quia nec sit vox ulla natura turpis et, si qua est rei deformitas, alia quoque appellatione quacunque ad intellectum eundem nihilominus perveniat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 102:1)
deformitati proximum est humilitatis vitium, ταπείνωσιν vocant, qua rei magnitudo vel dignitas minuitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 111:1)
nam totius ductus hic est quasi mucro, ut per se foeda vomendi necessitas iam nihil ultra exspectantibus hanc quoque adiiceret deformitatem, ut cibus teneri non posset postridie.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 287:3)
corporis etiam potest esse aliqua tanta deformitas, ut nulla arte vincatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 159:2)
quod si omnino recipiendum est, nihil causae est, cur non illam vocis modulationem fidibus ac tibiis, immo me hercule, quod est huic deformitati propius, cymbalis adiuvemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 206:2)
his contrahitur, attollitur, remittitur, ut una res in ea plus valeat, sanguis ille, qui mentis habitu movetur et, cum infirmam verecundia cutem accipit, effunditur in ruborem, cum metu refugit, abit et pallore frigescit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 225:3)
collum diversa quidem, sed pari deformitate et contrahitur et tenditur, sed tenso subest et labor, tenuaturque vox ac fatigatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 229:2)
adeo illi ex alto suffusus est rubor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 1:4)
Inter haec esse et ruborem scio, qui gravissimis quoque viris subitus adfunditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION