라틴어 문장 검색

Hic, quia ferebatur mutasse rudis illius saltationis ritum, quae apud maiores viguit, et venustam induxisse novitatem, interrogatus ab Augusto, quae saltationi contulisset, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 18:1)
Sic ergo pauci qui aderunt doctiores in consensum rudis consortii salva et intra se quiescente veri notione migrabunt, ut omnis discordiae suspicio facessat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 11:2)
Sive parens rerum cum primum informia regna Materiemque rudem flamma cedente recepit, Finxit in aeternum caussas, qua cuncta coercet, Se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem Fatorum immoto divisit limite mundum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:3)
Inde lacessitum primo mare, cum rudis Argo Miscuit ignotas temerato litore gentes, Primaque cum ventis pelagique furentibus undis Composuit mortale genus, fatisque per illam Accessit mors una ratem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:11)
Phoenices primi, famae si creditur, ausi Mansuram rudibus vocem signasse figuris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:26)
Spes victis telluris abit, placuitque profundo Fortunam tentare mari Non robore picto Ornatas decuit fulgens tutela carinas, Sed rudis, et qualis procumbit montibus arbor, Conseritur stabilis navalibus area bellis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:1)
Iam coniux natique rudes et sordida tecta Et non deductos recipit sua terra colonos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:38)
Nominis antiqui cupientem noscere caussas Cognita per multos docuit rudis incola patres, Nondum post genitos Tellus effeta gigantes, Terribilem Libyeis partum concepit in antris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:5)
Nec sic Inachiis, quamvis rudis esset, in undis Desectam timuit, reparatis anguibus, hydram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:35)
Ultor ibi expulsae, premeret cum viscera partus, Matris, adhuc rudibus Paean Pythona sagittis Explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:4)
Et tu, quo solo stabunt iam robore castra, Tiro rudis, specta poenas, et disce ferire, Disce mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:87)
Hic rudis aestivas praestabat porticus umbras, Heu quam paene novum porticus ausa nefas!
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XII2)
Secreta quaere carmina et rudes curas, Quas novit unus scrinioque signatas Custodit ipse virginis pater chartae, Quae trita duro non inhorruit mento.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXVI3)
Unum non nimium rudem sodalem Et grandem puerum diuque levem Et caram puero meo puellam:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLVIII2)
Me focus et nigros non indignantia fumos Tecta iuvant et fons vivos et herba rudis.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XC4)

SEARCH

MENU NAVIGATION