라틴어 문장 검색

vixdum egresso Pisone occisum in castris Othonem vagus primum et incertus rumor:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 34장4)
multi arbitrabantur compositum auctumque rumorem mixtis iam Othonianis, qui ad evocandum Galbam laeta falso vulgaverint.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 34장6)
per latrocinia et raptus aut servilibus ministeriis militare otium redimebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장8)
infensa Lugdunensis colonia et pertinaci pro Nerone fide fecunda rumoribus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장14)
inde atrox rumor, adfirmantibus plerisque interfectos, ac ni sibi ipsi consulerent, fore ut acerrimi militum et praesentia conquesti per tenebras et inscitiam ceterorum occiderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 54장4)
strepitus telorum et facies belli, [et] militibus ut nihil in commune turbantibus, ita sparsis per domos occulto habitu, et maligna cura in omnis, quos nobilitas aut opes aut aliqua insignis claritudo rumoribus obiecerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장3)
Nero nuntiis magis et rumoribus quam armis depulsus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장5)
Sub idem tempus Achaia atque Asia falso exterritae velut Nero adventaret, vario super exitu eius rumore eoque pluribus vivere eum fingentibus credentibusque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 8장1)
apud paucos ea ducis ratio probata, in vulgus adverso rumore fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장8)
is rumor ab exploratoribus Vitellii dispersus, an in ipsa Othonis parte seu dolo seu forte surrexerit, parum compertum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장2)
sed milites ut falsum rumorem aspernantes, quod infensum Othoni senatum arbitrabantur, custodire sermones, vultum habitumque trahere in deterius;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 52장3)
decem novem cohortes, quinque alae, ingens Maurorum numerus aderat, per latrocinia et raptus apta bello manus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장3)
sed comitia consulum cum candidatis civiliter celebrans omnem infimae plebis rumorem in theatro ut spectator, in circo ut fautor adfectavit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장3)
sane adventu eius partes convaluerant, et sinistrum lenti itineris rumorem prospero proelio verterat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장8)
in hunc modum etiam Vitellius apud milites disseruit, praetorianos nuper exauctoratos insectatus, a quibus falsos rumores dispergi, nec ullum civilis belli metum adseverabat, suppresso Vespasiani nomine et vagis per urbem militibus qui sermones populi coercerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 96장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION