라틴어 문장 검색

"At ego referendis laudibus tuis exilis ingenio et adhibendis sacrificiis tenuis patrimonio:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:7)
"Si quam rem voluptati struendae moliris, laciniis tuis nequaquam parceres, nunc tantas caerimonias aditurus impaenitendae te pauperiei cunctaris committere?"
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:7)
Scio quod illam caritatem pro me orantem maxime in tali causa non despicit dominus et eam sicut sacrificium suavitatis accipiens fortassis breviore tempore, quam postulavi, me saluberrimis consiliis de scripturis suis reddet instructum.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 6:6)
unde sic expulit concessa commercia, cum ea venderentur quae sacrificiis illo tempore licitis essent necessaria, quaerens ab eis quibus similiorem putarent speluncam latronum necessaria vendentibus an immoderate bibentibus.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 3:5)
Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque caerimoniis et religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur, et quo statim iure esse incipiat simul atque capta est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 1:1)
Eadem autem ratione verbi praecidaneae quoque hostiae dicuntur quae ante sacrificia sollemnia pridie caeduntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 8:1)
Masurius autem Sabinus in Commentariis quos De Indigenis composuit, Religiosum, inquit, est quod propter sanctitatem aliquam remotum ac sepositum a nobis est, verbum a 'reliquendo' dictum, tamquam ' caerimoniae' a 'carendo.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 9:1)
Secundum hanc Sabini interpretationem templa quidem ac delubra - quia horum cumulus in vituperationem non cadit, ut illorum quorum laus in modo extat - , quae non volgo ac temere, sed cum castitate caerimoniaque adeundum, et reverenda et reformidanda sunt magis quam involganda;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 10:1)
Pontifices decreverunt nullum his diebus sacrificium recte futurum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 3:5)
eos, sacrificio facto, respondisse fore ut liberi gignerentur, neque multis diebus postquam ille anguis in lecto visus est, mulierem coepisse concepti fetus signa atque pati;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 4:3)
Tamen Cato, in oratione quam De Sacrificio Commisso scripsit, obicit hanc rem criminosius, uti magis videri possit cum ignominia fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XXII 4:1)
Ob id meritum a flamine Quirinali sacrificium ei publice fit et dies e nomine eius in fastos additus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 8:1)
CAERIMONIAE impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris qui De Sacerdotibus Publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 2:1)
sub tecto uti liceret, non pridem a pontificibus constitutum, Masurius Sabinus scripsit et alia quaedam remissa gratiaque aliquot caerimoniarum facta dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 18:1)
Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION