라틴어 문장 검색

adeo, si febris saepius accesserit, concidet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 3:4)
tertio die saepe fit, ne febris accedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 17장 1:2)
Saepius tamen adsentiendum quam repugnandum et paulatim et non euidenter ab iis, quae stulte dicentur, ad meliora mens eius adducenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 11:1)
Asclepiades ea superuacua esse dixit, quoniam in lethargum saepe conuerterent:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 14:1)
Diutius saepe et periculosius tabes eos male habet, quos inuasit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 1:1)
Ac saepe quidem euenit, uti sanguinem pus sequatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 3:4)
facies saepe aqua frigida fouenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 8:3)
nam saepe, ubi nihil est, quod excreetur, continuatur et strangulat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 5:2)
calida cataplasmata admouere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam ac saepe mutare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 3:4)
In plerisque post frigora cruditatesque oritur, deinde quiescit, et per aetatem saepe repetens sic cruciat, ut uitae spatio nihil demat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 1:4)
Leuior etiam, dum recens, deiectio est, ubi et liquida aluus et saepius quam ex consuetudine fertur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 1:1)
Saepe quod descendit purulentum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:14)
Sed frictione quoque utendum est maxime in sole et eodem die saepius, quo facilius ea, quae coeundo nocuerunt, digerantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 3:1)
Cum uero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut eo materia inutilis euocetur, illud perpetuum est, non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sanare, sed ea trahere, donec id uitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 3:4)
id enim inter initia statim factum saepe annuam, nonnumquam perpetuam ualetudinem tutam praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION