라틴어 문장 검색

multumque gauisus de agnitione ueri Dei cultus, iussit sociis destruere ac succendere fanum cum omnibus septis suis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 2:16)
ad haec Albana pubes inermis ab armatis saepta in variis voluntatibus communi tamen metu cogente silentium tenet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 302:1)
ita caesi in medio praedatores, neque ad pugnam viribus pares et ad fugam saeptis omnibus viis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 120:1)
hanc virginem adultam forma excellentem Appius amore amens pretio ac spe perlicere adortus, postquam omnia pudore saepta animadvertit, ad crudelem superbamque vim animum convertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 469:1)
operibus ingentibus saepta urbs est, quibus intra muros coercetur hostis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 48:1)
qui crederent duobus nunc in locis sua voluntate impertituros plebi honorem, qui octona loca tribunis militum creandis occupare soliti sint, et ad consulatum viam fieri passuros, qui tribunatum saeptum tam diu habuerint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 390:1)
auri quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pondus saxo quadrate saeptum in Capitolio sacravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 152:2)
triarii sub vexillis considebant sinistro crure porrecto,scuta innixa umeris, hastas suberecta cuspide in terra fixas, secus quam vallo saepta inhorreret acies, tenentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 110:1)
postremo, ut sui volnere intacti tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit, per quae cava pars sagittis, pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 439:1)
reliquum autem quid esse paucis a multitudine in valle silva ac montibus saepta circumventis praeter mortem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 254:1)
Castra testis parietum pro muro saepta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 381:1)
neque tam armati inrumpentibus Romanis resistebant, quam porta ballistis scorpionibusque instructa missilibus procul hostis arcebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 78:1)
ballistae maiores viginti tres, minores quinquaginta duae, scorpionum maiorum minorumque et armorum telorumque ingens numerus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 663:1)
scorpiones maiores minoresque ad sexaginta captos scripserim, si auctorem Graecum sequar Silenum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 686:1)
si Valerium Antiatem, maiorum scorpionum sex milia, minorum tredecim milia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 686:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION