라틴어 문장 검색

Deos autem oro ut mihi quantumcumque superest temporis, id salvis nobis traducere liceat in statu reipublicae felicissimo, ἀνδραγαθούντων ὑμῶν και` διαδεχομένων stationem meam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 4:9)
Ibi unus ex illo principum ordine quos Lacedaemonii, aetatis dignitatisque maiestate, tamquam arbitros et magistros disciplinae publicae verebantur, commoto irritatoque animo exilit, et ' Quaenam,' inquit, 'Lacedaemonii, ratio aut quae tandem spes erit urbem hanc et rempublicam salvam esse diutius posse, si huiuscemodi anteactae vitae hominibus consiliariis utemur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 6:1)
3. Rex, harum cogitationum plenus, ante suum a Leicestria discessum Robertum Willoughbeium equitem auratum ad castrum de Sherry Hutton in comitatu Eboracensi misit, ubi in salva custodia iussu Richardi detinebantur tam domina Elizabetha regis Edwardi filia, ad nuptias Henrici destinata, quam Edwardus Plantagenista, filius et haeres Georgii nuper Clarentiae ducis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 7:1)
alterum quomodo se a bello, cum opportunum foret, salvo honore subduceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 6:16)
Itaque nunc prorsus non posse salvo suo honore ita dissuere et quoddammodo mendacii arguere omnia ante a se dicta et acta essent, ut eum in manus hostium traderet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:24)
Filium alloqui quis non poterit nisi ut pater, uxorem nisi ut maritus, inimicum nisi salva dignitate, ubi amico conceditur loqui prout res postulat, neque ad respectus personae alligatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:18)
Petitiones quas ipse non satis intelligis amico alicui fido et sagaci demanda qui referat an eiumodi sint quas salvo honore promovere possis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:5)
Et erit: omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, quia in monte Sion et in Ierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis, quos Dominus vocaverit.
(불가타 성경, 요엘서, 3장5)
Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt".
(불가타 성경, 말라키서, 3장15)
mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos pharao cum exercitu.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장9)
et dixerunt: " Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israel! ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장21)
Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt se et invocabant in caelum eum, qui de deposito legem posuit, ut his, qui deposuerant, ea salva custodiret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장15)
Et hi quidem invocabant omnipotentem Dominum, ut credita salva his, qui crediderant, conservaret cum omni tutela.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장22)
Senatum dicimur saluum esse uoluisse.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:2)
etsi aliquo accepto detrimento, tamen summa exercitus salva locum, quem petant, capi posse.
(카이사르, 내란기, 1권 67:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION