라틴어 문장 검색

Adfuerunt in eodem conventu pene omnes Brittaniae primores, inter quos et Wihomarcus, qui perfidia sua et totam Brittaniam conturbaverat et obstinatione stultissima ad memoratam expeditionem illo faciendam imperatoris animum provocaverat, tandem saniore usus consilio ad fidem imperatoris, ut ipse dicebat, venire non dubitavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 307:1)
Et circa purificationem sanctae Mariae iterum, moventes, per Taruennam iter arripientes usque Centula monasterium sancti Richarii et sancti Walerici, omnia loca circa mare, monasteria et vicos indeque Ambianis civitatem atque Corbeiam monasterium petentes multisque honusti praedis, sani et sine inpedimento ad propria repedavere castra.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 14:6)
Iberum circa sollempnitatem sancti Petri Atrebatis venerunt omnesque quos ibi repperere interfecere et circuita omni terra, ferro et igne cuncta vastantes, sani revertuntur ad castra.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 14:7)
Turba fugit sanos monitus uanosque timores Arguit.
(ANONYMUS NEVELETI, De hyrundine aues monente 22:3)
Incipiunt de rege queri, quod sanius esset Milui bella pati, quam sine Marte mori.
(ANONYMUS NEVELETI, De accipitre et columbis 25:3)
Nil melius sano monitu, nil peius iniquo.
(ANONYMUS NEVELETI, De agno et lupo 29:13)
Fedus utrumque fides iurato numine fulsit, Id lupus, id simplex obside firmat ouis, Datque lupis male sana canes, recipitque luporum Pignora.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:4)
etenim in omnibus ad uitae munia utendis quicquid aptam moderationem supergreditur, oneri potius quam usui exuberat.
(아풀레이우스, 변명 18:4)
haec et alia quaesisse me potius quam pisces longe uerisimilius confinxisses (his etenim fortasse per famam peruulgatam fides fuisset), si tibi ulla eruditio adfuisset;
(아풀레이우스, 변명 29:1)
quod si ita est, nominate, quis ille fuerit puer sanus, incolumis, ingeniosus, decorus, quem ego carmine dignatus sim initiare.
(아풀레이우스, 변명 41:5)
etenim admonendus es mihi, non docendus.
(아풀레이우스, 변명 46:23)
at tu fortasse te putas sanum, quod non domi contineris, sed insaniam tuam, quoquo te duxerit, sequeris.
(아풀레이우스, 변명 50:3)
quippe etenim uidebatur sibi peridoneum maritum matri repperisse, cui bono periculo totam domus fortunam concrederet.
(아풀레이우스, 변명 70:10)
et sane habet in istis quod sibi plaudat.
(아풀레이우스, 변명 72:5)
postremo quid uis, sanam an insanam fuisse, dum scriberet?
(아풀레이우스, 변명 78:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION