라틴어 문장 검색

Nam quae sunt ab illis instituta, sint licet sapienter indulta, brevia tamen et infirma sunt, nisi illis tua contingit auctoritas.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 108 2:2)
Denique, si tumidi ritu torrentis agebar, Caecaque me praedam fecerat ira suam, Nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae, Nec nimium rigidas intonuisse minas, Aut tunicam summa deducere turpiter ora Ad mediam?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 735)
Femina silvestris Lapithas populumque biformem Turpiter adposito vertit in arma mero;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1213)
Creditur aequoream Pthio Nereida regi, Egeriam iusto concubuisse Numae, Vulcano Venerem, quamvis incude relicta Turpiter obliquo claudicet ille pede.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1712)
Credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus, Muneris oblati paenituisse deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 728)
Nostra tamen iacuere velut praemortua membra Turpiter hesterna languidiora rosa - Quae nunc, ecce, vigent intempestiva valentque, Nunc opus exposcunt militiamque suam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 746)
Turpiter huc illuc ingeniosus eo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 86)
turpiter his emitur spes mortis et orba senectus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 16:2)
qui sibi notus erit, solus sapienter amabit, atque opus ad vires exiget omne suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 62:2)
Quisquis sapienter amabit vincet, et e nostra, quod petet, arte feret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 64:3)
qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 17:1)
sed minimus labor est sapienter iactibus uti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 74:5)
ille vetus miles sensim et sapienter amabit, multaque tironi non patienda feret:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 119:1)
quam tu vel longi debes convictibus aevi, vel mea quod coniunx non aliena tibi est, vel studiis, quibus es, quam nos, sapientius usus, utque decet, nulla factus es Arte nocens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 106)
Utque Iovis Libyci templum violare parantes, Acta noto vultus condat harena tuos . Utque necatorum Darei fraude secundi , Sic tua subsidens devoret ora cinis . Aut ut olivifera quondam Sicyone profecto, Sit frigus mortis causa famesque tuae . Aut ut Atarnites , insutus pelle iuvenci Turpiter ad dominum praeda ferare tuum . Inque tuo thalamo ritu iugulere Pheraei, Qui datus est leto coniugis ense suae . Quosque putas fidos , ut Larisaeus Aleuas Vulnere non fidos experiare tuo . - Utque Milo , sub quo cruciata est Pisa tyranno , Vivus in occultas praecipiteris aquas . Quaeque in Aphidantum Phylaceia regna tenentem A Iove venerunt , te quoque tela petant . - Aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab oris, Nudus Achillea destituaris humo .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION