라틴어 문장 검색

Sed ne religio peccet imprudens mea, Alvos accipite et ceris opus infundite, Ut ex sapore mellis et forma favi, De quis nunc agitur, auctor horum appareat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Apes et fuci vespa iudice.6)
Haec cum temptaret si qua res esset cibi, Limam momordit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Serpens ad fabrum ferrarium.3)
ideo nunc rogo ut non tantum universitati eius attendas, verum etiam particulas qua soles lima persequaris.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 3:2)
Itaque et a me aestimabuntur ut coepta, spectabuntur ut membra, extremamque limam tuam opperientur in scrinio nostro.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 7:3)
sulpuris odor saporque medicatus;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 4:5)
mensque pati durum sustinet aegra nihil, scilicet incipiam lima mordacius uti, et sub iudicium singula verba vocem?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 511)
nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum, det mihi formosa nava Iuventa manu, non tamen exacuet torpens sapor ille palatum, stabit et in stomacho pondus inerte diu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 105)
nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda, gratius ex ipso fonte bibuntur aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 58)
scilicet ut limus venas excaecat in undis, laesaque suppresso fonte resistit aqua, pectora sic mea sunt limo vitiata malorum, et carmen vena pauperiore fluit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 210)
"causa est, ut res sapor ille sequatur, et peragat coeptum dulcis ut annus iter."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권104)
alveus in limo silvis adpulsus opacis paulatim fluvio deficiente sedet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권259)
ut satyri levisque senex tetigere saporem, quaerebant flavos per nemus omne favos, audit in exesa stridorem examinis ulmo, aspicit et ceras dissimulatque senex;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권490)
ridet et ipse deus limumque inducere monstrat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권494)
Nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque turbavere lacus imoque e gurgite mollem huc illuc limum saltu movere maligno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:24)
Semina limus habet virides generantia ranas, et generat truncas pedibus, mox apta natando cura dat, utque eadem sint longis saltibus apta, posterior superat partes mensura priores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION