라틴어 문장 검색

Muli gravati sarcinis ibant duo:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Muli duo et vectores.1)
Non illam quaero, quae, cum libitum est, concipit, Dein portat onus ignotum certis mensibus, Novissime prolapsam effundit sarcinam;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Canis ad agnum.5)
Galli Cybebes circum in quaestus ducere Asinum solebant baiulantem sarcinas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Asinus et Galli.2)
Sed exstillescant oculi sic inquit mei, Turpe illud imitans ius iurandum militis, Nisi tu abstulisti sarcinas nuper meas.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.23)
Istorum vultus namque si consideras, Praedam portare iudices, non sarcinam.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Gallus lectica a felibus vectus: Nimiam securitatem saepe in periculum homines ducere.4)
Nam cum vir gravissimus doctissimus disertissimus, super haec occupatissimus, maximae provinciae praefuturus, tanti putes scripta nostra circumferre tecum, quanto opere mihi providendum est, ne te haec pars sarcinarum tamquam supervacua offendat!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 26 2:1)
ibi quamquam nondum periculo appropinquante, conspicuo tamen et cum cresceret proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugae si contrarius ventus resedisset.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:2)
Qualis ab Eurota Phrygiis avecta carinis Coniugibus belli causa duobus erat, Qualis erat Lede, quam plumis abditus albis Callidus in falsa lusit adulter ave, Qualis Amymone siccis erravit in agris, Cum premeret summi verticis urna comas - Talis eras;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 101)
Ut subitus, prope iam prensa tellure, carinam Tangentem portus ventus in alta rapit - Sic me saepe refert incerta Cupidinis aura, Notaque purpureus tela resumit Amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9b5)
cui pater 'his' inquit 'patria est adeunda carinis, hac nobis Minos effugiendus ope.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:43)
impositos vento panda carina vehit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 48:1)
sed de me ut sileam, coniunx mea sarcina vestra est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 254)
quae tulit Aesoniden, densa carina fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 417)
fit fuga temporibus levior . proiectus in aequor Arcturum subii Pleiadumque minas, saepe solent hiemen placidam sentire carinae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 728)
cum duo velifera iuvenes venere carina presseruntque suo litora nostra pede.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 234)

SEARCH

MENU NAVIGATION