라틴어 문장 검색

Cum tabellarius mihi litteras tuas reddidit, quae te Tolosam rege mandante mox profecturum certis amicis confitebantur, nos quoque ex oppido longe remotum rus petebamus, me quidem mane primo remoratum 1 vix e tenaci caterva prosecutorum paginae tuae occasio excussit, ut satisfacere mandato saltim viator, saltim eques possem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 1:1)
restat, ut exhortatio vestra seu sponsio famulum sic vel studentem placere vel meritum gratia competenti remuneretur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Ruricio suo salutem 2:1)
et ego istic inter semiustas muri fragilis clausus angustias belli terrore contigui desiderio de vobis meo nequaquam satisfacere permittor.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:2)
ubi te inter spiritales regulas vel forenses medioximum quiddam contionantem, quippe utrarumque doctissimum disciplinarum, pariter erectis sensibus auribusque curvatis ambiebamus, hinc parum factitantem desiderio nostro, quia iudicio satisfeceras.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 5:3)
Sed convertimini ad causam aliam, respondentes conlationem divinitatis meritorum remunerandorum fuisse rationem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 10:1)
Plerique etiam in principes latrant sustinentibus vobis, et facilius statuis et salariis remunerantur quam ad bestias pronuntiantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 4:1)
tunc Mucius quasi remunerans meritum quando quidem, inquit, est apud te virtuti honos, ut beneficio tuleris a me quod minis nequisti:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 136:1)
Marcio vincti dedantur tribuni, nisi de tergo plebis Romanae satisfiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 381:4)
satisfactum legi aiebat, quae numero nusquam praefinito tribuni modo ut relinquerentur sanciret, et ab iis qui creati essent cooptari collegas 10 iuberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 716:1)
peccetur in vos, dum digni sitis, quibus ita satisfiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 280:2)
itaque cum iam ex re nihil dari posset, fama et corpore iudicati atque addicti creditoribus satisfaciebant, poenaque in vicem fidei cesserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 353:1)
ego ita censeo, legatos extemplo Romam mittendos qui senatui satisfaciant, alios qui Hannibali nuntient ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 102:1)
cum satisfacere nollent, bellum his indictum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXI Periocha4)
ita contio dimissa fatentium iure ac merito sese increpitos, neque illo die virum quemquam in acie Romana fuisse praeter unum ducem, cui aut morte satisfaciendum aut egregia victoria esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 208:1)
perfugas et , quos inquirendo vestigare potuerint, reddidisse et de ea re missuros legatos Romam qui senatui satisfacerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 201:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION